Difference between revisions of "Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/6"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 6: Line 6:
 
Atque haec sunt quae de totius ecclesiae Capuanae statu hoc primo tempore nostri ministerii vel ad Apostolicam Sedem vel ad Sacram Congregationem referre potuimus.<lb/>
 
Atque haec sunt quae de totius ecclesiae Capuanae statu hoc primo tempore nostri ministerii vel ad Apostolicam Sedem vel ad Sacram Congregationem referre potuimus.<lb/>
 
(manu Bellarmini!) Robertus tit. Sanctae Marine in Via <lb/>presbyter Cardinalis<lb/> Archiepiscopus Capuae<lb/>
 
(manu Bellarmini!) Robertus tit. Sanctae Marine in Via <lb/>presbyter Cardinalis<lb/> Archiepiscopus Capuae<lb/>
f 386v legitur <lb/>Capuan. Relatio sexti triennii I6O3 die Veneris X octobris.<lb/>
+
f 386v legitur <lb/>Capuan. Relatio sexti triennii 1603 die Veneris X octobris.<lb/>
 
Fuit praesentata per primicerium. Archiepiscus est promotus intra sextum triennium.
 
Fuit praesentata per primicerium. Archiepiscus est promotus intra sextum triennium.
 
<pb/>
 
<pb/>

Revision as of 11:40, 19 July 2019

This page has been proofread


vitam communem et reliquam observantiam, sed etiam aedificium undique separavimus ab aedibus saecularium et ad clausuram servandam diligenter munivimus.
In cathedrali ecclesia, in qua solum per Quadragesimam verbum Dei praedicabatur, singulis dominicis conciones haberi coeptae sunt; et in eadem ecclesia poenitentiarium instituimus cum optima praebenda, cum antea tenuem canonicatum subdiaconalem haberet; quattuor praeterea canonicos ad confessiones audiendas adiicimus, quamvis ecclesia cathedralis curam animarum annexam non habeat.
Per diocecesim missimus duos patres Iesuitas (1) qui discurrentes per omnia loca concionando, confessiones audiendo et doctrinam christianam edocendo, fructum non exiguum retulerunt. Quas missiones quod utilissimas experiamur, Deo la vante omnino continuare decrevimus.
Instituimus in civitate quotidianam lectionem casuum conscientiae, et tum in ipsa civitate, tum per dioecesim in principalioribus locis conferentias casuum, ad quos parochi octavo quoque die conveniunt.
Ut Christiana doctrina per idoneas personas tum in ipse urbe Capua tum in pagis omnibus doceatur, pro viribus operam dedimus.
Atque haec sunt quae de totius ecclesiae Capuanae statu hoc primo tempore nostri ministerii vel ad Apostolicam Sedem vel ad Sacram Congregationem referre potuimus.
(manu Bellarmini!) Robertus tit. Sanctae Marine in Via
presbyter Cardinalis
Archiepiscopus Capuae
f 386v legitur
Capuan. Relatio sexti triennii 1603 die Veneris X octobris.
Fuit praesentata per primicerium. Archiepiscus est promotus intra sextum triennium.
---page break---
(alia manu) Non expedita, quia Episcopus resignavit.