Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/5

From GATE
Revision as of 10:48, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "sor�s nostri piae memorine, ante hoc triennium ad Urbem transmissa, dicebatur, fuisse Capuae duodecim millia hominum et in reliqua dioecesi viginti octo millia, et in univer...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


sor�s nostri piae memorine, ante hoc triennium ad Urbem transmissa, dicebatur, fuisse Capuae duodecim millia hominum et in reliqua dioecesi viginti octo millia, et in universum quadraginta millia, nescimus quo fundamento nitatur. Invenimus in ecclesia primaria chorum amplissimum in medio templi situm, unde fiebat ut clerici et laici, viri et feminae permixti sederent, dum sacra in Ara maxima fierent. Nos igitur chorum ad summam templi partem revocavimus et cancellis marmoreis atque aliquot gradibus a reliquo tempio seiunximus. Haque nunc in presbyterio soli clerici locum habent, viri quoque a feminis seorsim in tempio sedent. Pulpitum ad sacras conciones ex precioso lapide construximus, et opportuno loco constituimus, cum antea ligneum et deforme esset ac parieti cuidam turpiter immineret. Palatium archiepiscopale, quod ita incommodum invenimus, ut alias aedes conducere coacti fuerimus, resarcivimus et in meliorem formam reduximus (fol. 384^^, ut iam totam familiam nostram commode capiat et sit etiam pr� hospitibus locus. In Cathedrali ecclesia ex quadraginta canonicis decem tantum erant qui presbyteralem ordinem annexum hab�erunt. Nos igitur communicato consilio cum praeside Congregationis Concilii Tridentini et cum ipso nostro capitulo, effecimus ut viginti essent presbyteri, decem diaconi et decem subdia coni iuxta regulas Concilii Tridentini. Visitationem localem et personalem totius dioecesi fecimus et nunc alteram inchoavimus. Synodum dioecesanam bis celebravimus; Concilium quoque provinciale, quod ab annis duodecim habitum non fuerat, hoc anno post octavam Paschatis habuimus. Monasterium Sti lohannis, quod dives et amplum est, sed observantia regolari et abbatissa carebat, reformavimus, adductis ex monasterio Sorrentino, potestate nobis a S.Congregatione facta, duabus probatissimis sanctimonialibus; nec solum sanctimoniales ipsas reformare curavimus quoad clausuram.