Page:EBC 1603 10 06 2505.pdf/3

From GATE
Revision as of 11:48, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "St� Andreae et brach�um Sti Stephan� protomartyr�s, quod (ut fama est et pie ereditar, Capuae relictum fuit, cum cor pus eiusdem Sancti Romam deferebatur. Seminarium i...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


St� Andreae et brach�um Sti Stephan� protomartyr�s, quod (ut fama est et pie ereditar, Capuae relictum fuit, cum cor pus eiusdem Sancti Romam deferebatur. Seminarium iam erectum et institutum fuit, et in eo vi genti duo clerici continuo educantur, quibus aliquot convictores adiuncti sunt. Sanctissimae Eucharistiae Sacramentum in quadam cappilla decentissime asservatur, et in eo laicorum sodalitas reperitur, quae solitam in necessariis ad ipsius cultum curam adhibet praeter lampades. Eleemosynas plures impertit nonnullasque inopes puellas in festo S.mi Corporis Christi, ut honeste nubere possint, dotare consuevit. Redditus omnes Capitali in diversis tritici aliarumque frugum et pecuniarum censibus consistunt, et ad sex mille et quingentos ducatos ascendunt. Singuli canonici propriam et distinctam praebendam habent praeter quattuor videlicet: ultimum diaconum, et tres subdiaconos; qui omnes redditus in mensam communem coagulati, per quotidianos distributiones inter eos dividuntur; presbyteri tamen integros, diaconi dimidiatas distributiones percipiunt. Capua habet tria monialium coenobia; unum in honorem Stae Mariae a Longobardis Principibus exstructum fuit, in quo Sti Bernardi regula ad unguem retinetur. Alterum ordinem Sancti Francisci sub invocatione nominis lesu servat, prae tenuitate redditus tot monialibus haud sufficiens. Tertium est Sancti lohannis, quod superioribus annis, dum eius curam Abbas Casinensis deseruit, ab Apostolica Sede Archiepiscopo commendatum fuit, et olim iustis de causis Abbatissa caruit, antiquiore moniali videlicet illud regente (fol. 383^). Tria sunt in hac civitate hospitalia et novem regularium virorum monasteria, videlicet Praedicatorum, Minorum observantium, Minorum Conventualium, Capucinorum, Augustinianorum, Carmelitarum, Coelestinorum Montis Virginis et Theatinorum. Et praeterea coenobium aliud Augustinianorum et aliud Servorum non procul a civitate.