Romae 6 Oct. I6O3 : Bellarm�nus S.Congy. Concili�
Relatio de Stata Ecclesiae Capuanae qual�s erat anno Domini millesimo sexcentesimo tertio exeunte.
f 332
Ecclesia metropolitana Capuana protomartyri
Stephano et Agathae martyri dicata, in Regno Neapolitano,
Campaniae Felicis regione, sita est, mihique Roberto Cardinali
Bellarmino a Smo Domino Nostro Clemente Papa Vili concredita.
Praeest novem suffraganeis Episcopis: Venafrano, Esersino,
Suessano, Theanensi, Casertano, Calinensi, Calvensi, Calatino
et Aquinati, qui pauces abbine annis eboedientiam denegat
Archiepiscopo Capuano.
Sunt in eadem provincia duo monasteria exempta, Sti
Benedicti ad Montem Casinum et Sti Vincentii ad fontem Vul-
turni.
Urbs Capua, ubi nunc reperitur, Landonis Comitis studio,
Landulphique eiusdem civitatis Episcopi constructa fuit, et
a Ioanne XIII Romano Pontifico Archiepiscopalis Sedis digni-
tate donata.
Archiepiscopalis mensa ex praediis, censibus, domibus,
pascuis et nemoribus septem millia ducatorum Regni Neapoli-
tani plus minusve obtinet, ex quibus singulis annis Ill.mo
Cardinali dicto mille monetae Romanae pensionis nomine solvit,
et omnes templi primarii expensas facit.
Ebclesiae metropolitanae templum insigne est ob struc-
turam, columnas ex ophiti lapide, et varia opera. Oblongum
item est, tres habens - ut aiunt - naves et tribunam ex au
rato vitro et vermiculato opere, cum imaginibus Sanctissimae
Deiparae Virginia et Sanctorum Apostolorum Petri et P�uli,
et Stephani et Agathae Martyrum.
Ante frontem ecclesiae, quae tribus portis orientem
spectat, est atrium valde insigne propter numerum columnarum.
!