Page:EBC 1603 05 2500.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread


Absoluta sacrarum reliquiarum et altarium visitatione idem Ill.mus Card.Archiep. visitator qui supra, cepit chorum visitare qui nuper de mandato eiusdem Ill/mi cardinalis a medio ecclesiae, ubi antea fuerat, ad tribunam altaris maioris magno cum plausu cleri populique Capuani translatus fuerat. Invenit autem [canoni= cos, qui in choro divina officia celebrant esse quadraginta, de= cem presbyteros, connumeratis archiepiscopo,decano et primiceriis, decem diaconos, connumerato archidiacono, et viginta subdiaconos^ ex quibus decem presbyteros et decem diaconos integras distribu� tiones percipere ex antiqua consuetudine invenit; viginti autem subdiaconos, dimidiatas. Et quondam parum decere J animadvertit, et sacro concilio Tridentino sess.XXIV cap.12 contrarium esse vi= dit, ut in tam insigni ecclesia saltem dimidia pars canonicatuum (canonicorum) ordinem sacerdotalem non haberet annexum, ideo com= manicato consilio cum venerabili capitalo et cum Ill/mo et B/mo Praeside congregationis cardinalium super declaratione concili! Trid. statuii decem presbyteris alios decem esse addendos. Itaque praefatus Ill/mus Card.Archiep. visitator auctoritate cono. Trid. et quocumque alio meliorl et validiori modo quo de jure potuit, decrevit ut deinceps omnes viginti canonicatus, qui integras dis= tributiones percipiunt, ordinem presbyterii habeant annexum, pro= ut de facto eis praesenti decreto annec�tit, ita ut in posterum viginti sint canonici presbyteri, comprehensis in hoc numero Ar= chiepiscopo, Archidiacono et Primiceriis. Quia vero ex hoc decre= to fiebat, ut omnes antiqui diaconi ad ordinem presbyterii evehe= rentur, idem Card.Archiepiscopus visitator eadem auctoritate sta= tuit, ut ex viginti subdiaconis dedem subdiaconi qui actu deser= viunt, ad ordinem diaconalem ascenderent, prout de facto ascende= re facit praesenti decreto, ita ut in posterum decem sint diaco= ni, et totidem subdiaconi; praecipiens ut omnes tam diaconi ad presbyteratum assumpti, quam subdiaconi ad diaconatum evecti, qui forte carent ordine presbyterii vel diaconatus, infra sex menses eum suscipere teneantur ut canonicatui suo iuridice annexum. Ce= terum quia in praesenti ex diuturna consuetudine duo primiceri! et sex presbyteri antiquiores proventus quosdam peculiares habent nupaupatos mensam sacerdotalem,sive cappellai, qui non communi= cantur cum reliquo capitulo, idem cardinalis Archiep. qui supra, declarat se non intendere per hoc decretum sex presbyteris et du= L obus primiceriis [ullum praejudicium facere (inferre), quominus