Difference between revisions of "Page:EBC 1603 05 09 0342.pdf/1"

From GATE
m (Fixed transcription errors)
m (Added in person)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
Dilecte fili noster Salutem et Apostolicam benedictionem Veteris in te amoris nostri recentem significationem Abbatia
 
Sancti Benedicti, quae est in civitate ista Capuana, tibi a nobis collata gratam dilectioni tuae accidiose nobis quoque gratum est et iucundum, tuamque in eo pietatem et grati animi affectum in literis tuis expressum libenter recognovimus, quamquam nos tam pro pense id egimus, et tanto cum voluptatis sensu, ut eo nomine gratias a te nobis agi nihil necesse fuerit, et quidquid id tantum est meritis certe tuis exiguum est. Praeter illud autem, quod beneficium hoc praeclare in te collatum est, quem non terrena commoda, sed Dei gloriam ubique, et in hoc praesertim genere quaerere piane scimus: illud etiam non dubitamus hanc nostram collationem illi ecclesiae et canonicis eiusdem valde salutarem fore, ita ut te prae side et moderatore, et neglectus, ut scribis, Dei cultus restituatur, et labefactata canonicorum disciplina reformetur: idque te ultro facturum, et nostro etiam hortatu impensius facturum confidimus. Quod reliquum est, fili, ora pro nobis ad Dominum et Patrem misericordiarum, ut infirmitatem nostram in tanto onere perferendo, sua coelesti gratia corroboret, cuius divinae gratiae copiam tibi vicissim in tuis pastoralibus curia et laboribus precamur, ut nos tram paternam et Apostolicam benedictionem tibi amanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatorie die nona Maii 1603. Pontificatus nostri anno duodecimo.<lb/>
 
Silvius Antonianus Cardinalis.
+
[[citesName::Silvio Antoniano|Silvius Antonianus]] Cardinalis.

Revision as of 21:25, 21 June 2019

This page has been proofread

Dilecte fili noster Salutem et Apostolicam benedictionem Veteris in te amoris nostri recentem significationem Abbatia Sancti Benedicti, quae est in civitate ista Capuana, tibi a nobis collata gratam dilectioni tuae accidiose nobis quoque gratum est et iucundum, tuamque in eo pietatem et grati animi affectum in literis tuis expressum libenter recognovimus, quamquam nos tam pro pense id egimus, et tanto cum voluptatis sensu, ut eo nomine gratias a te nobis agi nihil necesse fuerit, et quidquid id tantum est meritis certe tuis exiguum est. Praeter illud autem, quod beneficium hoc praeclare in te collatum est, quem non terrena commoda, sed Dei gloriam ubique, et in hoc praesertim genere quaerere piane scimus: illud etiam non dubitamus hanc nostram collationem illi ecclesiae et canonicis eiusdem valde salutarem fore, ita ut te prae side et moderatore, et neglectus, ut scribis, Dei cultus restituatur, et labefactata canonicorum disciplina reformetur: idque te ultro facturum, et nostro etiam hortatu impensius facturum confidimus. Quod reliquum est, fili, ora pro nobis ad Dominum et Patrem misericordiarum, ut infirmitatem nostram in tanto onere perferendo, sua coelesti gratia corroboret, cuius divinae gratiae copiam tibi vicissim in tuis pastoralibus curia et laboribus precamur, ut nos tram paternam et Apostolicam benedictionem tibi amanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatorie die nona Maii 1603. Pontificatus nostri anno duodecimo.
Silvius Antonianus Cardinalis.