Page:EBC 1603 04 05 0330.pdf/2

From GATE
Revision as of 14:58, 16 June 2019 by Jan Machielsen (talk | contribs) (Added in ref.)
This page has been proofread

Pontifex Opt. Max. pro divina sua atque incredibili in immerentes benevolentia ad Lateranum, sacri Chrismatis unctione, tanquam perfecti christiani signaculo, ut Urbanus Papa statuit, quin et Venerabilis Sacramenti alimonia, propriis manibus afficere dignatus est, quo omnia in me veterum errorum vestigia penitus delerentur, ex uncto odioso Calvini cognomino, sua de auspicatissima familia Iustum Baronium dixit, nuncupavit, ac deinceps dici nuncuparique voluit.[1]. Non secus ac ipse (Card. Baronius) in Annalibus, paulo aliter ab Hieronymi sententia, Sergium Paulum Proconsulem, hospitem suum, et quod in me secus habet, pietatis praeceptorem Saulum, amicitiae gratitudinisque causa, familiae suae cognomento nobilitasse censet. De aliis istius itineris mei fructibus excellentissimis dicere supersedeo. Unum est, quod hoc tempore ab Illustrissima Celsitudine V.a contendere pietas et amor honesti viri D. Iohannis Albini Typographi Moguntinensis, iubet. Intellexit is, nescio unde, Illustriss. Celsitudinem V.am commentarium in Psalmos hactenus elaboratum, propediem in lucem edituram. Quam Commentarium cum Germanie nostris, iam nominis vostri celeberrimi fama repletis, utilissimum acceptissimumque foro speret, rogat humilime, nisi iam aliud fortè statutum sit, suae id opus officinae excudendum committi; promittitque foro, ut quanto potest maxima diligentia elegantiaque et characteris et chartae adhibeatur, praeterea in caeteris voluntati authoris abundantissime satisfiat. Quam eius petitionem, si fas est, vel meo nomine apud Illustriss. Celsitudinem V.am locum invenire, plurimum obtestor. Meruit id istius viri passim probata industria, et erga me superior exilio, pietas charitasque seria, cui omnim modo rispondere, me iure obligatum exitimo. Vale Illustriss. Mecenas, meque loco quo habes, constanter habere porge. Mogunt. 5.April. A° 1603.
Illustriss. ac Reverendissimae Celsitudinis V.ae
Humilimus servus
Iustus Baronius, S. Theol. et J. U. D.

Consistorii Mogunt. Assessor.

  1. Calvinus announces his adoption of Cesare Baronio's name