Page:EBC 1603 04 05 0330.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:50, 16 June 2019 by Jan Machielsen (talk | contribs) (Added in references)
This page has been proofread

Illustrissime ac Reverendissime Cardinalis Domine ac Patrone Clementissime.
Literas humanissimas Illustriss. Celsitudinis V.ae benevolentissimi in me animi plenissimas, quibus etiam Praescriptionum mearum, ac priorum ex urbe ad Reverend.am Celsitudinem literarum, quae aliquandiu cum Ulysse per varia littora oberrantes, tandem tamen quasi auspicato sidere domum appulerunt, fortuna exponebatur, recte domi meae in Germania, quanquam sero, accepi, ac gratulane miransque perlegi. Dubito autem ipse, quod fatum casum tam mirabilem rexerit, ita ut ne ipse quidem Episcopus recordatus sit, a quo librum deportandum acceperat. Suspicor fuisse eum, cuius via in mari, et semita in aquis multis, cuius vestigia non cognoscuntur: qui deduxit sicut oves populum suum, in manu Moysi et Aaron. Psalm. 76.[1] Quicquid sit, gratiae Domino, qui filium mortuum reviviscere, et perditum reperiri voluit: quemadmodum amantissime Celsitudo V.a mihi tanquam fatens istius patri gratulatur.
De meo in Germaniam reditu sciat Illustris. Dominatio V.a, me ad 18 Septemb. Roma egressum, felicissimo et auspicatissimo itinere 14 Novemb.,[2] Deo duce, domum appulisse; firmamque nunc (si firma sedes in bis terris esse potest, ubi Apostolo teste, manentem locum non habemus) sedem Moguntiae sub Illustrissimo et Reverendissimo Archiepiscopo et Electore Moguntino fixisse. Qui princeps pro sua egregia in rem Catholicam voluntate, S.mi D.ni Nostri, diversorumque Cardinalium commendationibus accedentibus, me hactenus exulem in numerum Consiliariorum suorum, ac spiritualis Consistorii Assessorum adoptavit. Verum quo perpetua atque immortalis huius itineris Romani memoria mihi meisque insideret, praeter varia et amplissima mihi in urbe orbis Domina ab omnibus certatim exhibita beneficia, Illustriss. Card. Baronius, hospes noster ac Mecenas longè beneficentissimus, quo die me fratremque meum, novum Ecclesiae proselytum,


---page break---

  1. Note that Calvinus uses the same biblical quotation in Index:EBC 1603 04 05 0329.pdf. Likely, the published version is an edited and condensed version of the present letter (which arrives in MS).
  2. Calvinus's previous letter was sent on 24 August 1602 from Rome