Page:EBC 1602 03 18 0230.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

llustrissime et Reverendissime Domine. Vix credet Reverendissima D.V. quanto dolore afficiar, quod negocium tam necessarium et tam pium tot moras et difficultates patiatur; sed vires meae non longius se extendunt, quam ut exhorter, et orem eos, ad quos negocium pertinet; quod iam saepius feci, et pigrum mihi non erit eadem iterum atque iterum loqui et scribere. Mitto igitur Reverendissimae D.V. literas, quas in hac re ad Nuncium Apostolicum scribo; et cum bona ocoasio se offeret, summum quoque Pontificem obsecrabo, ut auctoritate sua causam tam iustam brevi expediri curet. Ego, Reverendissime Pater, hac ipsa die nova cruce oneratus sum: quasi enim debilibus humeris meis non sufficeret pondus Cardinalatus, accessit Pontificie maximi iussu etiam onus Archiepiscopatus. Quod ideo scribo, tum ut pietas, et charitas amici optimi precibus suis apud Deum onus meum sublevare dignetur, tum ut sciat me post breve tempus Roma excessurum, et Capuam, Campaniae civitatem, ubi sedes est Arohiepiscopalis, omnino profecturum. Deus noster, qui Deus est totius consolationis, consoletur cor vestrum, et faciat cum tentatione proventum. Datum Romae die 5 Maii 1602.
D. Abbas Fuldensis.