Difference between revisions of "Page:EBC 1602 0208.pdf/1"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 12:15, 6 May 2020

This page has been proofread

Beatissime Pater. Cosmas Vachius natione Danus, Serenissimi Ducis Bavariae Consiliarius, ante annos decem ex ipsis haereticorum libris deprehensa speciosi dogmatis falsitate se, Dei aspirante gratia , ad catholicam fidem convertit. Conversus autem dedit operam aliis quoque pariter seductis librorum haereticorum contrarietates et imposturas detegere atque ea ratione viam veritatis ostendere, cujus rei causa facultatem obtinuit libros prohibitos habendi et legendi a Nuncio Apostolico in Helvetiis, dum sub ejus districtu viveret. Nunc autem cum Monachii apud Serenissimum Bavariae Ducem maneat, ea facultate uti neque vult , neque potest, nisi a Sanctitate vestra confirmetur. Quod quidem humiliter ac supplex petit, ut suis propinquis et popularibus adhuc in tenebris versantibus, pro talento sibi a Deo donato, prodesse possit. Informationem de vita et doctrina ipsius P. Gregorius de Valentia, qui eum intime novit, dare poterit.