Page:EBC 1601 11 02 0195.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum illustris et Reverende Domine. Duas epistolas a D.V. eodem tempore accepi, unam cum inclusa gravissima querimonia D. Stanislai Wilde. Ego certe, ut intime compatior tantis et tam injustis calamitatibus D.V., ita fere consilio destituor, ut nesciam quid nos hic agere possimus. Scribo ad Card. Dictrichtain, et ad ipsum Episcopum Vratislaviensem, atque utrumque moneo, rogo et obsecro, ut causam vestram juvent atque ad exitum felicem quam citissime perducant. Nescio an aliquid profecero; dedi certe operam ut proficerem. De diplomate pro pensione annua expediendo per viam secretam, tentabo quid possim. Facilius haec res impetrata fuisset, si Nuncius Apostolicus, qui istic residet, ad Summum Pontificem vel ad Card. S.ti Georgii scripsisset, et angustias D.V. testimonio suo comprobasset; multo enim magis de hac re Nuncio Apostolico crederetur, quam mihi, qui nihil scio nisi quod ex literis D.V. cognosco. Dominus Deus noster grafia Spiritus sui consoletur D.V. eique patientiae donum adaugeat. Datum Romae die 2 Novembris 1601.
Perill.s ac R.ae D.V. studiosissimus
D. Bonaventurae Hahn.