Page:EBC 1601 09 22 2488.pdf/3

From GATE
Revision as of 09:57, 5 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Th�ses de Louytre, 3 383bis* giter perseveret, novo praeter eam aux�lio supernaturali sub merita nostrarum openationum etsi perfecte meritoriarum non cadente, indi= get,...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Th�ses de Louytre, 3

383bis*

giter perseveret, novo praeter eam aux�lio supernaturali sub merita nostrarum openationum etsi perfecte meritoriarum non cadente, indi= get, in quibus si constantes fuerimus, vitam aeternam, quae tanquam haereditas filiis et tanquam merces bene operantibus redditur, non titulo fidelitatis solum, sed iustitiae commutativae et distributi= vae, Deo formaliter convenientis sumus consecut�ri: � cuius etiam consecutione proportionata similiter non excidemus, si ^^rita omnia per peccatum mortificata, prima qualunque valida subsequente poeni= tentia, q uae ad maiorem gratiam peccatorem semper facit resurgere, ante mortem recuperemus. Christus filius Dei naturalis non adoptivus etiam humanae naturae intuitu, quamvis praedestinatorum omnium angelorum hominum= que caput, exemplar et causa meritoria sit, non tamen nisi improprie praedestinatus dici potest, ut cunctorum hominum vere et proprie redempt�or esset, omnibus et singulis obtulit media,quibus, si uti voluerint, salutem assequentur, quam veritatem et hominis libertatem et gratiae sufficientiam ac Dei omnipotentis sanctissimam innocentiam atque beatitudinem tanquam mercedem et iustitiam inculpabilem, quae in castigandis improbis iustisque remunerandis maxime elucet, ut def= fendamus, omnem praedeterminationem sive physicam sive moralem stri= cte consideratam longe atque necessario eliminandam certissime tene= mus. Non tamen sicut illas praedeterminationes, ita et praedefini= tiones reiicimus, quas et possibiles esse, et de facto bonorum ope= rum dari, etiam ante absolutam effectuum liberorum praevisionem af= firmamus. Gratta efficax in entitate a sufficienti non differens, sic agit sensum ut accommodet assensum, non autem destruat, illiusque effica= eia in ipsius gratiae perfectione, intrinseca eiusdem congruentia et tali contemperatione cum voluntate consistit, ex qua ut consensus infallibiliter futurus sit, nullumque facultati liberae praeiudicium afferatur, atque � Deo omnis confusa imperfectaque cognitio removea= tur, scientiam mediam statuimus, cuius beneficio Deus effectus libe= ros sive absolute sive cum conditione futures cognoscit/ quorum ve= ritatem nec per determinationem suae voluntatis, nec per ideas, nec per coexistentiam aeternitatis, nec in causis secundis, sed in ip= sismet effectibus mirabili sui intellectus altitudine penetrai, quin nulli mutationi obnoxius, ante decretum divinae voluntatis nihil fu= turi potest apprehendere, praeter quem et voluntatem ut aliquid fiat, adhuc potentiam immediatius operandi principium requirimus. Groliae efficaci praedestinationis effectui atque instrumento