Page:EBC 1601 09 22 2488.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Quaestio theologica.
Quis est fons patena domui David et habitantibus Hierusalem in absolutionem? Zach.13.
Christus, de cuius plenitudine omnes accepimus, perfectus Deus perfectus homo constano anima ragionali et humana carne, quae prius natura in verbo quam ipsa humanitas uniuntur, ante omnia saecula a Patre totius divinitatis fonte veré et proprié ex comprehensiva essentiae, personarum, creaturarum sive futurarum sive possibilium cognitione genitus (licet ista generatio verae et germanae actionis naturam non habeat) consubstantialis patri, coaequalis illiusque ex vi processionis exquisitissima imago, quod Spiritai Sancto ab utroque tanquam ab uno principio procedenti, et quo personae ipsae mutuo se diligunt, non competit, sed nomen et ratio doni, non quidem personarum spirantium sed creaturarum inopum respectu, quibus ab illis necessario donatur.
Christus ut homo in plenitudine temperie, quando ablatum est sceptrum de luda et dux de foemore eius, ex purissimis beatissimae Virginia sanguinibus, illam obumbrante Spirita Sancto, fuit efformatus; quae ut ad tantam matris Dei dignitatem excellentius eveheretur, quam ex congruo meruit, licet de condigno mereri potuisset; in instanti suae conceptionis ab omni peccato praeservata usuque rationis ita fuit praedita, ut quolibet vitae suae momento omnibusque et singulis actionibus gratiae sibi a Deo collatae perfecte responderit. Ad eam autem Christus verus et germanus illius, non autem spi ritai sancti filius, nullo modo per relationem qua ad patrem refertur, sed per distinctam, omnino tamen simile ei qua filius in humanis matrem respicit; nec enlm minus ab ipsa virgine quam alium a ma ire accepisse certum est.
Mediator Dei et hominum homo Christus lesus utramque mnaturam divinam scilicet et humanam complectens ideoque infinitae satisfactionis et infiniti meriti capax, quod in ipsum incarnationis mysterium etiam cadere potuisset, ut universum genus humanum in peccati foveam, quam Adam sibi suisque fecerat, prolapsum erigerei, et quae non rapuerat ad iustitiae rigorem exsolveret, dixit multa, gessit mira, pertulit dura,imo et indigna, licet unicus illius actus ad redemptionem et ad quodvis aliud possibile praemium sufficientissimus extitisset. Et quamvis ab initio conceptionis donatus fuerit beatitudine et impeccabilitate, quae illi ex vi solius unionis hypostaticae (quam creatura elevata praestare posset) non conveniunt, libertatem tamen cum respectu substantiae redemptionis tum circumstantiarum eiusdem
---page break---