Page:EBC 1601 0142.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:11, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Qui te noverunt, Illustrissime Cardinalis, (quis autem doctorum hominum te non novit?) quod meum hoc volumen Selectarum Disputationum in Sacram Scripturam, tibi potissimum dicaverim, valde,ut spe ro, consilium et animum meum approbabunt. Talia nimirum sunt literaria haec munera, praesertim vero ex abditis graviorum sanctiorumque disciplinarum thesauris deprompta, ut ea maxime viris pietate ac sapientia praecellentibus offerri deceat; sin autem quibuslibet promiscui deferantur, et gratiam pendant, atque eius qui dedit, aut vecordiam, aut vanitatem infament. Ego de tuis egregiis virtutibus multa et praeclara, quae dici vere possent, hic sciens et volens tacebo: non enim brevis epistola capit dignum rerum tuarum encomium; simulque gratificari tibi cupio, qui humanarum laudum, si quis alius, nequaquam cupidus, lucem ipsam virtutis et sapientiae amas et sequeris: umbram eius, laudem et famam et gloriam minime curans. Unum modo dicam, cuius ipse multis annis spectator fui: Vitam egisti in Societate nostra per annos quadraginta, plane inculpabilem; quin etiam multarum insignium virtutum, praecipue au tem pietatis et continentiae documentis exemplisque laudabilem. Assumptus postea es (nulla sane ambitiosa tua cupiditate) ad Cardinalatum, in quo ita vivis, ut eum te non cupivisse, facile nobis persuadeas. Excellentem porro doctrinam tuam, et noverunt omnes, tuaque doctrina scripta testantur: quorum lectio, incertum, utilior sit,an iucundior. In his laudant alii, meritoque laudant, singularem quandam perspicuitatem orationis et aptissimum ordinem dispositionis, multitudinem item roburque argumentorum, miramque tam sacrae quam profanae eruditionis varietatem et copiam. Ego super omnia laudo exactam omnium Catholicorum dogmatum tractationem et universae doctrinae dogmaticae, factum a te tanquam unum quoddam cor pus, suis ex omnibus quasi membris pulchre coagmentatum, omnibusque
---page break---