Difference between revisions of "Page:EBC 1600 09 30 0121.pdf/1"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
 
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]]
 
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]]
 
Discreto viro sacrae theologiae vel decretorum doctori aut licentiato ad audiendas confessiones ab ordinario approdato.<lb/>
 
Discreto viro sacrae theologiae vel decretorum doctori aut licentiato ad audiendas confessiones ab ordinario approdato.<lb/>
Exponi fecit lator praesentium S.mo D. N. qualiter ipse annos natus quindecim et aliquot menses suscepit sacrum ordinem subdiaconatus: postea vero relieto habitu sacro in militiam profectus uxorem duxit, et cum ea plurimos annos vixit, et proles ex ea suscepit, ignorante praedicta uxore hoc impedimentum; ideo supplicavit humiliter pro dispensatione in voto ilio solemni castitatis. Qui Sanctissimus Dominus annuii supplicanti, mihique vivae vocis oraculo mandavit, ut cum eo dispensari facerem in foro conscientiae ab aliquo viro discreto qtque ab ordinario ad confessiones audiendas approbato. Tibi igitur committimus, ut eum a quo hae litterae praesentabuntur, in sacramentali confessione audias, et imposita salutari poenitentia cum eo dispenses in voto solemni castitatis, quo tenetur ob susceptum sacrum subdiaconatus ordinem; et quia matrimonium hactenus contractum irritum est, iubeas eum cum uxore sua praetensa iterum secreto contrahere, et prolem susceptam et suscipiendam legitimam in eodem foro conscientiae declares. Admoneas quoque quod si forte uxor eius ante ipsum moriatur, coelibem vitam ducere debebit. Et quoniam de iure tenetur ad horas canonicas recitandas, eadem Sanctissimi auctoritate poterle cum eo dispensare, ut loco divini officii recitet officium parvum B. Marine, et tertiam partem rosarii. Datum Romae... die 30 spptembris 1600.<lb/>
+
Exponi fecit lator praesentium S.mo D. N. qualiter ipse annos natus quindecim et aliquot menses suscepit sacrum ordinem subdiaconatus: postea vero relieto habitu sacro in militiam profectus uxorem duxit, et cum ea plurimos annos vixit, et proles ex ea suscepit, ignorante praedicta uxore hoc impedimentum; ideo supplicavit humiliter pro dispensatione in voto ilio solemni castitatis. Qui Sanctissimus Dominus annuii supplicanti, mihique vivae vocis oraculo mandavit, ut cum eo dispensari facerem in foro conscientiae ab aliquo viro discreto qtque ab ordinario ad confessiones audiendas approbato. Tibi igitur committimus, ut eum a quo hae litterae praesentabuntur, in sacramentali confessione audias, et imposita salutari poenitentia cum eo dispenses in voto solemni castitatis, quo tenetur ob susceptum sacrum subdiaconatus ordinem; et quia matrimonium hactenus contractum irritum est, iubeas eum cum uxore sua praetensa iterum secreto contrahere, et prolem susceptam et suscipiendam legitimam in eodem foro conscientiae declares. Admoneas quoque quod si forte uxor eius ante ipsum moriatur, coelibem vitam ducere debebit. Et quoniam de iure tenetur ad horas canonicas recitandas, eadem Sanctissimi auctoritate poterle cum eo dispensare, ut loco divini officii recitet officium parvum B. Mariae, et tertiam partem rosarii. Datum Romae... die 30 septembris 1600.<lb/>
 
Robertus Cardinalis Bellarminus.
 
Robertus Cardinalis Bellarminus.

Latest revision as of 21:58, 21 May 2019

This page has been proofread

Discreto viro sacrae theologiae vel decretorum doctori aut licentiato ad audiendas confessiones ab ordinario approdato.
Exponi fecit lator praesentium S.mo D. N. qualiter ipse annos natus quindecim et aliquot menses suscepit sacrum ordinem subdiaconatus: postea vero relieto habitu sacro in militiam profectus uxorem duxit, et cum ea plurimos annos vixit, et proles ex ea suscepit, ignorante praedicta uxore hoc impedimentum; ideo supplicavit humiliter pro dispensatione in voto ilio solemni castitatis. Qui Sanctissimus Dominus annuii supplicanti, mihique vivae vocis oraculo mandavit, ut cum eo dispensari facerem in foro conscientiae ab aliquo viro discreto qtque ab ordinario ad confessiones audiendas approbato. Tibi igitur committimus, ut eum a quo hae litterae praesentabuntur, in sacramentali confessione audias, et imposita salutari poenitentia cum eo dispenses in voto solemni castitatis, quo tenetur ob susceptum sacrum subdiaconatus ordinem; et quia matrimonium hactenus contractum irritum est, iubeas eum cum uxore sua praetensa iterum secreto contrahere, et prolem susceptam et suscipiendam legitimam in eodem foro conscientiae declares. Admoneas quoque quod si forte uxor eius ante ipsum moriatur, coelibem vitam ducere debebit. Et quoniam de iure tenetur ad horas canonicas recitandas, eadem Sanctissimi auctoritate poterle cum eo dispensare, ut loco divini officii recitet officium parvum B. Mariae, et tertiam partem rosarii. Datum Romae... die 30 septembris 1600.
Robertus Cardinalis Bellarminus.