Difference between revisions of "Page:EBC 1600 09 04 0116.pdf/1"

From GATE
(No difference)

Revision as of 11:56, 24 March 2017

This page has been proofread

Ill.me et R.me Domine.
Revertitur in patriam R.dus D. lacobus de la Roche. Bum officio se commendo pietati tuae; quemadmodum ex animo promovi causam eius apud sanctissimum Pontificem nostrum Clementem. Nam et testimonio Magnae Ducissae Ethruriae, et ex iis quae mihi relata sunt ab iis qui processum adversus eum composuerunt, videor mihi piane cognovisse indurla spoliatum eum fuisse beneficiis aliisque opibus suis. Ovicula est gregis vostri, res �psa per se loquitur, ideo non ero in eo commendando prolixior. Opto Amplitudinem vestram bene valere, meique memorem in sanctis precibus Domino Deo nostro alacriter deservire. Romae die 4 Septembris 1600.
Ill.mae et R.mae Dominationis vestrae
Addictissimus in Christo servus
Robertus Card. Bellarminus.
Episcopo Virdunensi.