Page:EBC 1600 07 ante 0102.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:56, 24 March 2017 by Benvenuti (talk | contribs) (Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Perillustris et Reverendissime Remine. Magna me laetitia affecit D. Bartholomaeus Sanctissimi Domini Nostri Cubicularius, cum te ad episcopatum Cracoviensem electum fuisse significavit: spero enim id cessurum in magnam Dei gloriam et Ecclesiae utilitatem, teque amplissimum campum habiturum, in quo praeclara dona Spiritus Sancti tibi iam dudum collata exercere valeas. Quis novit, an haec fuerit causa, cur divina providentia aditum tibi ad Vilnensem epis copatum adire noluerit, ut in occasionem praesentem servareris? Gra tular igitur tibi de novo isto honoris incremento, sed magis ecclesia^^ Cracoviensi et toti regno Poloniae gratular. Lator $apraesentium est Dominus Henricus Suecus,Eques Hierosolimitanus, mihi olim familiariter notus; eum benignitati tuae commendatum cupio, si quqa in re apud Regem ope tua indiguerit. Precor Deum, ut dona sua in sancta anima tua conservet,et augeat; et ego vicissim a te peto,ut memor veteris amicitiae nostrae, me apud Deum precibus tuis iuves. Romae etc.