Page:EBC 1600 07 ante 0101.pdf/1

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

Prodiit liber de potestate Summi Pontificis Alexandro Carerio auctore, nomini tuo, Amplissime Cardinalis, inscriptus. Quia vero qui male agit odit lucem, publicum fugitans in latebris latitabat, ut vix tandem diu multumque a me quaesitum inveniri potuerit. Repertum volumen quam diligenter quaesieram, tam avide perlegi; sed cum sperarem librum de potestate Pontificie maximi ad Cardinalem, eumque legatum Sedis Apostolicae, scriptum totum versari in tuenda atque ornanda Summi Pontificis ordinisque amplissimi dignitate, nihil minus inveni; ut statim mirari desierim, cur liber ille conspectum hominum, quasi male sibi conscius, tanto studio declinaret. Animadverti librum furtis, maledictis, erroribus, inscitia, barbarie, temeritate scatere. Quare, Princeps Illustrissime, ne forte gravissimis semper negotiis impeditus, libri evolvendi ocium non haberes, gratum me tibi facturum existimavi, si ea quae in hoc libro contineri dixi, brevi lucubratiuncula comprehenderem. Sic enim intelliges, et quan ti Carerii donum facere, et quam ei mercedem rependere debeas.... ..... Quae si Carerius et Carerii similes considerarent, et sanctorum Patrum sobrietatem imitarentur, neque potestatem ecclesiasticam odiosam principibus mundi redderent, neque ineptis argumentis opiniones suas probando, dogmata catholica suspecta levitatis apud haereticos facerent, neque bella intestina cum fratribus non sine ingenti scandalo susciperent.
Haec tibi, Cardinalis optime, de Carerii libro scribenda hoc tempore existimavi, paucis quidem, ne te Reipublicae negotiis impeditum nimis gravarem, sed non ita paucis, ut ad retundendam temeritatem Carerii non sufficiat. Vale, et me tibi ex animo addictissimum, et a Deo bona omnia precantem, ama.