Page:EBC 1600 07 28 0107.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:23, 24 March 2017 by Benvenuti (talk | contribs)
This page has been proofread

Magnificis Dominis D. Rectori et Universitari studii generalis Lovaniensis
Magnifici Domini. Agnovi ex litteris vestris veterem erga me benevolentiam florentissimae Lovaniensis Academiae; nam quod de mea vel eruditione vel pietate praedicatis, id totum vobis non tam veritas quam charitas persuadit. Ea enim est quae de his, qui per eam diliguntur, bona omnia facile credit. Ex eadem benevolentia factum recolo, ut cum ante annos triginta Lovanii latinas conciones haberem et iuvenis adhuc necdum sacris initiatus, neque in eo dicendi genere exercitatus essem, tanti tamen concursus ad me audiendum fierent, ut ego ipse mirarer. Haec sane neque ex memoria mea unquam, neque ex memoria vestra, ut video, exciderunt. Quae mutua inter nos charitas mutuis officiis fovenda est, ut non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate.
Acceperam iamdudum ex domino Retro Lombardo privilegia quaedam Academiae Lovaniensis in dubium revocari; et tunc quidem diligenter commendavi causam vestram illustrissimo Domino cardinali Aldobrandino, tum delectis iudicibus a Sanctissimo Pontifice.
De calumnia vero Academiae structa a falsis fratribus nihil audivi, nisi hoc ipso tempore, quo litteras vestras accepi, quando idem Dominus Petrus Lombardus simul calumniam structam et detectam significavit, ita ut mea opera necessaria non fuerit. Obtuli studium meum eidem domino Petro, qui si opera mea uti voluerit in iis, quae ad Academiae vestrae commodum vel existimationem pertinent, efficiam omnino, ut officio meo non defuisse videar. Interim Domino Rectori totique Universitati, cui addictissimum me fateor, a Deo coelestium donorum copiam quam maximam precor. Datum Romae die 28 iulii 1600. Magnificarum Dominationum vestrarum addictissimus,
Robertus Cardinalis Bellarminus