Difference between revisions of "Page:EBC 1600 07 22 0106.pdf/3"

From GATE
(No difference)

Revision as of 11:02, 24 March 2017

This page has been proofread

intellectum esse Illustriss.um Cardinalem, Reverendiss.um Olomucensem a S. D. petiisse pr� suis cleris seminarium 01omucense, quod in gratiam Septentrionalium institutum erat; quod si concedatur, magnum erit salutis eorum Regnorum impedimentum. Quod si Cardinalis hoc scivisset, sat scio,non petiisset; neque de tam necessaria eleemosyna Regnis tam afflictis intercipienda cogitasset. Quare etiam ne fiat,suppliciter rogo, atque adeo etiam ohsecro. Addam et aliud. Ad dieta consilia,si probentur, explicanda, iam quasi viam alia occasione sterni^ videri. Nam, ut nuper ex R^^ P.Nostri literis intellexi, decretum est ut ad similia curanda brevi in Poloniam proficiscar; quae profedtio si succedat, ibi adminicula plurima ac necessaria ad haec, si mihi iniungantur, promovenda sum. Sed reliqua persequar.
Hoc posito initio, propius ad rem accederetur, si S.D.N. per Regem Poloniae vel Archeducem Albertum Belgicum, nomine Imperatoris Catholicorumque Regum ac Principum,invitari curaret Danos ad unitatem fidei christianaeque societatis. Esset haec invitatio illis non tantum honorifica,sed etiam,quam non facile abnuerent; quod vererentur,ne ea contempla, aliud sequeretur quod perinde contemni non posset, quodque ipsi sibi diu sminati sunt, tum quia se a fidelium communione,Ecclesiis spoliatis, separaverunt, tum quid ex gratia Imperatorie Caroli et RegUm Hispaniae hactenus apud Danos regnant Reges electitii.
Post haec,si opus erit, provocari poterunt Provinciae ad posoendum avitae religionis usum, prout eius libertas, ab initio quo haeresis inducta est, promissa fuit, quam nemo interea revocavit.
Haec sunt, 111^^ Domine, quae de natione qua illa Regna iuvari posse existimem, pr� tempore occurrerunt: quid autem expediat, quidne magis miseris Regnis salutare sit, id Dominus lesus, cuins honor agitar, Sanctae Vestrae Congregationi inspirare dignetur. Ex huius etiam felici successa confido compensandum quicquid 111^ R.V^ ex prioris religionis quiete detractum queritur eiusdem autem sanctis sacrificiis ac precibus me humiliter commendo.Viennae 22 iulii anno 1600.
Illustris.mae ac Rev.diss. D. V.rae
Servus in Christo
Laurentius NoBvegus