Page:EBC 1600 07 13 0104.pdf/1

From GATE
Revision as of 13:09, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

Perillustris ac Reverendissime Domine. Quod Reverendissima Dominatio tua tam grata memoria prosequatur officium meum, quod olim praestiti in controversiis fidei explicandis, libentissime ex litteris tuis cognovi; sed illud multo libentius, quod personam tuam ad amplissimum Vilnensem episcopatum electam fuisse ex iisdem litteris didicerim. Si in confirmatione obtinenda a Sanctissimo Domino Nostro ullam difficultatem esse perspicerem, non deessem officio meo, quod tibi tum ob veterem amicitiam, tum aliis multis nominibus debeo. Sed Rex optimus Sigismundus tam maturo consilio uti solet in examinandis meritis eorum, quos ad episcopatus nominat, ut Summus Pontifex in iisdem confirmandis non multum laborare debeat. Coeterum tum in hac re, tum in aliis omnibus meam operam promptam semper,ac paratam Dominatio tua inveniet. Precor autem Deum, ut qui tibi tantum gregem pascendum commisit, idem cogitationes tuas dirigat, studia promoveat, laboribus benedicat: ut cum venerit Princeps Pastorum, immarcescibilem gloriae coronam percipias. Vale, meque tibi addictissimum, ut semper fecisti, ama. Romae, die 13 iulii 1600.