Page:EBC 1600 07 0108.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverende Pater.
Distuli hucusque literis R. V. respondere, quod sperarem P.Franciscum Costerum brevi ad Vos rediturum: ut per eum literas meas acciperetis, per quem ego vestras acceperam. Sed quondam video negocia Procuratorum in Urbe tam lente progredi, ut periculum sit, ne ante autumnum perfici possint; nolui commitere, ut me diutius huius officii debitum premeret. Ago igitur gratias toti provinciae, quod et meos tenuissimos labores isthic ex obedientia susceptos tam grata memoria prosequatur, et quod me ad Societatem nostram adiuvandam, quod alioquin multis nominibus facere cogor, pia cohortatione incitare voluerit. De congregatione generali non cogenda decretum a Patribus procuratoribus communi consensu factum, atque a Summo Pontifice approbatum est. Itaque non est, quod in hac re amplius laboremus; quod superast, ut nihil quod ad institutum Societatis pertinet, immutetur, dabitur opera diligenter. Ego nihil magis in votis habeo, quam Societatem nostram florentissimam omni genere virtutum, et perfectionis cernere; et pro mearum virium tenuitate contendam id efficere, ut officium meum non desideretur. Ergo provinciam vero istam ita sum affectus, ut par est esse eum, qui totum septennium pene omnium patrum, et fratrum, qui tunc in ea degebant, benevolentiam, et gratiam sit expertus. Precor toti provinciae a Deo copiosam gratiam, et me Reverentiae vestrae, et omnium patrum, et fratrum precibus ex corde commendo. Romae.