Difference between revisions of "Page:EBC 1600 06 circiter 0103.pdf/1"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
+
[[Category:EBC Proofread]][[Category:EBC Pages]][[Category:EBC_Letters]]
 
Illustrissime Domine. Etsi non memini, me personam Illustrissimae Dominationis tuae aliquando vidisse, vidi tamen imaginem simillimam tibi in fratre tuo Domino meo Cardinali Radzivilio, cuius memoria in benedictione sit. Humanitas vero et benevolentia erga me,
 
quam litterae Illustrissimae Dominationis tuae redolent, recrudescere fecerunt vulnus, quod pene occalluerat, ex obitu Amplissimi Cardinalis susceptum. Ego enim ante annos circiter viginti quatuor observare et colere, dicam etiam amare atque diligere coepi Illustrissimum illum Antistitem, a quo me sciebam vehementer amari, cum ille me in Scholis quotidie disserentem audiret, sacrificanti pen^ semper assisterei, frequenter me privatim inviseret, frequentius a me ipse inviseretur. Accessit postmodum novum vinculum necessitudinis, cum in Collegium Ordinis amplissimi,in quo ille eminebat, ego quoque sim cooptatus. Sed cum sperarem,nos iam coniunctis animis et studiis maiori ope catholicae Eccleaiae profuturos, repente ille in ipso aetatis flore subtractus est. Ego vero tanto Collega et Domino destitutus, ex meo dolore coniicio quam moleste tibi fratris amantissimi et Cardinalis optimi interitus inopinatus acciderit. Sed quia christiani sumus, et a divina providentia regi omnia scimus, cum Sancto Iob dicere debemus, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Quod quidem quia te, pro tua prudentia atque animi magnitudine, iam fecisse non dubito, ideo non diutius Illustrissimam Dominationem tuam his meis litteris morabor. Precabor assidue Deum pro incolumitate tua et pro sempiterna requie fratris; et si quid aliud sit, in quo mea opera uti volueris, paratum semper ac promptum invenies. Romae 1600.
 
Revision as of 14:56, 8 May 2019

This page has been proofread

Illustrissime Domine. Etsi non memini, me personam Illustrissimae Dominationis tuae aliquando vidisse, vidi tamen imaginem simillimam tibi in fratre tuo Domino meo Cardinali Radzivilio, cuius memoria in benedictione sit. Humanitas vero et benevolentia erga me, quam litterae Illustrissimae Dominationis tuae redolent, recrudescere fecerunt vulnus, quod pene occalluerat, ex obitu Amplissimi Cardinalis susceptum. Ego enim ante annos circiter viginti quatuor observare et colere, dicam etiam amare atque diligere coepi Illustrissimum illum Antistitem, a quo me sciebam vehementer amari, cum ille me in Scholis quotidie disserentem audiret, sacrificanti pen^ semper assisterei, frequenter me privatim inviseret, frequentius a me ipse inviseretur. Accessit postmodum novum vinculum necessitudinis, cum in Collegium Ordinis amplissimi,in quo ille eminebat, ego quoque sim cooptatus. Sed cum sperarem,nos iam coniunctis animis et studiis maiori ope catholicae Eccleaiae profuturos, repente ille in ipso aetatis flore subtractus est. Ego vero tanto Collega et Domino destitutus, ex meo dolore coniicio quam moleste tibi fratris amantissimi et Cardinalis optimi interitus inopinatus acciderit. Sed quia christiani sumus, et a divina providentia regi omnia scimus, cum Sancto Iob dicere debemus, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum. Quod quidem quia te, pro tua prudentia atque animi magnitudine, iam fecisse non dubito, ideo non diutius Illustrissimam Dominationem tuam his meis litteris morabor. Precabor assidue Deum pro incolumitate tua et pro sempiterna requie fratris; et si quid aliud sit, in quo mea opera uti volueris, paratum semper ac promptum invenies. Romae 1600.