Page:EBC 1600 06 01 0095.pdf/3

From GATE
This page has been proofread

animo retinebo: nec solum vivo, sed vivo in ocubis Urbis, cum dignitate longe maiore, quam voluissem: elegeram enim abiectus esse in domo Dei mei; sed placuit ei, cui obtemperare necesse habeo, dicere mihi nil tale cupienti, vel quaerenti, quin potius refugienti, et recusanti. Ascende superius. Sed nolo diutius abati benignitate Maiestatis tuae. Longius provectus sum scribendo, quam cogitaveram; sed id fecit ardens desiderium, quo vere teneor, ne rex tantae expectationis, tam excellentis ingenii, tam praeclarae indolis, ex catholicis parentibus natus, extra sinum Ecclesiae catholicae, id est extra sortem sanctorum,in die Domini reperiatur. Quod ad negotium attinet episcopi Vasionensis; nunc quidem iustis de causis nihil obtineri potuit; sed si Maiestas tua ad fidem catholicam propius accesserit; nihil erit tam arduum, quod de Summo Pontifice, et de nobis omnibus sibi polliceri non possit. Valeat Maiestas tua felicissime. Romae, die 1 Iunii 1600.