Page:EBC 1600 06 01 0095.pdf/2

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

dici velint: quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur; nullus haereticorum vel basilicam suam, vel domum audeat estendere. " Haec certe omnia, quae sanctus Augustinus enumerat, ita quadrant in romanam Ecclesiam, ut coetibus hominum ab ea disiunctis nullo pacto accommodari possint. Consensio populorum, atque gentium in coetum Calvinianorum, ut de illo solo interim loquamur, nulla est, cum is coetus in Asia, atque Africa, et in maxima Europae parte locum nullum habeat. Auctoritas miraculis inchoata, qualis apud Calvinianos esse potest, apud quos miracula visa sunt numquam? De vetustate nihil est quod dicamus, cum nostra memoria Calviniani exorti sint. Successio numquam interrupta sacerdotum ab ipsa Petri Sede, usque ad praesentem episcopatum ne fingi quidem potest ulli ecclesiae convenire, nisi Romanae. Denique ipsum Catholicae nomen ita eminet, ac semper eminuit in Ecclesia romana, ut nulla secta illud sibi tribuere unquam ausa sit. Scio multa narrari, vel potius fingi a ministris de doctrina catholica longe aliter, quam veritas se habeat: quae est potissima causa, cur multi populi lucem veritatis aspicere non possint: sed Maiestas tua eo iudicio, atque ingenio, per Dei gratiam, praedita est; ut si velit, facile possit eorum fraudes detegere. Ac ne longius eamus, relatum est mihi a viris fide dignis, ministros calvinianos in regno Maiestatis tuae publice e suggesto inter concionandum non semel dixisse, me revocasse omnia, quae in libris meis pro fide catholica adversus Lutheranos, et Calvinianos disputavi, atque adeo factum esse calvinianum, et quod mirabilius est, Romae a Summo pontifice propterea comprehensum, iudicatum, damnatum, extremo supplicio misere periisse. Quod si eiusmodi mendacia, quae multis millibus testium refelli possunt, ministri confingere audent; quid in rebus obscuris, et antiquis non audebunt? Ego enim per Dei gratiam, ne syllabam quidem revocavi eorum, quae scripsi adversus Lutheranos et Calvinianos; et, Deo bene iuvante, non solum non revocabo sed usque ad extremum spiritum fidem catholicam romanae Ecclesiae
---page break---