Difference between revisions of "Page:EBC 1600 04o05 0087.pdf/1"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
[[Category:EBC_Proofread]][[Category:EBC_Letters]]
 
Illustrissime,et Reverendissime Domine. Utinam talis essem in oculis Dei, qualem me charitas depinxit in corde Illustrissimae Dominationis tuae. Utinam sic vere meritis abu^darem, ut possem in eorum communionem alios admittere, et non ego potius propriis destitutus, alienis egerem. Utinam liceret hoc praesertim sancto anno Dominationem tuam Illustrissimam Romae videro, alloqui, complecti,ut daretur etiam loca sancta simul obire, et in peregrinis turmatim adventantibus Christi pedes abluere, atque in eisdem peregrinis eidem Redemptori nostro ad mensam famulari: quae munera frequenter obit summa devotione Christi Vicarius, obeunt et Cardinales, caeterique Praelati, nec minore humilitate Principes saeculares.Sed Illustris sima Dominatio tua, ut servum Dei prudentem,et fidelem decet, anteposuit consolationi suae proprii gregis utilitatem, quod non possum non valde probare, idem ipse facturus omnino,si ecclesiam meae curae commissam haberem. Quod attinet ad negotium collegii Virdunensis,^ intelligam ex Patre Comeleto, qua in re mea opera collegium illud indigeat; et pr� viribus laborabo, ut res pr� voto succedat. Precabor interim Deum, ut qui Dominationem tuam Illustrissimam ab utero matris elegit, quique tam alta iecit in sacro pectore adolescentis Episcopi fundamenta humilitatis,et charitatis, omniumque virtutum, opus suum ipse perficiat, et,crescentibus annis, simul crescant cum uli meritorum,et gratiarum; me vero iam senio frigescentem in consortium charitatis tuae, aliorumque ferventium servorum suorum non aestimator meriti, sed veniae largitor admittat. Romae, 1600.
+
Illustrissime, et Reverendissime Domine. Utinam talis essem in oculis Dei, qualem me charitas depinxit in corde Illustrissimae Dominationis tuae. Utinam sic vere meritis abundarem, ut possem in eorum communionem alios admittere, et non ego potius propriis destitutus, alienis egerem. Utinam liceret hoc praesertim sancto anno Dominationem tuam Illustrissimam Romae videre, alloqui, complecti, ut daretur etiam loca sancta simul obire, et in peregrinis turmatim adventantibus Christi pedes abluere, atque in eisdem peregrinis eidem Redemptori nostro ad mensam famulari: quae munera frequenter obit summa devotione Christi Vicarius, obeunt et Cardinales, caeterique Praelati, nec minore humilitate Principes saeculares. Sed Illustrissima Dominatio tua, ut servum Dei prudentem, et fidelem decet, anteposuit consolationi suae proprii gregis utilitatem, quod non possum non valde probare, idem ipse facturus omnino,si ecclesiam meae curae commissam haberem. Quod attinet ad negotium collegii Virdunensis, intelligam ex Patre Comeleto, qua in re mea opera collegium illud indigeat; et pro viribus laborabo, ut res pro voto succedat. Precabor interim Deum, ut qui Dominationem tuam Illustrissimam ab utero matris elegit, quique tam alta iecit in sacro pectore adolescentis Episcopi fundamenta humilitatis, et charitatis, omniumque virtutum, opus suum ipse perficiat, et, crescentibus annis, simul crescant cumuli meritorum, et gratiarum; me vero iam senio frigescentem in consortium charitatis tuae, aliorumque ferventium servorum suorum non aestimator meriti, sed veniae largitor admittat. Romae, 1600.

Revision as of 13:08, 23 March 2017

This page has been proofread