Page:EBC 1600 01 01 0078.pdf/2

From GATE
Revision as of 11:33, 23 March 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

quae in fide religioneque maiorum controversa,quaeque in dubium hodie a sectariis revocantur, vel ab inferis potius excitantur, publice cum viva voce pronunciasti, tum litterarum monumentis ad posterorum maximam utilitatem consignasti; ea methodo,^quam plurimi mirentur, pauci imitentur. Vivet, vivet opus illud aeternum, et canescet saeclis innumerabilibus. Quae cum ita sint, merito te pr� domo Dei sic excubantem Clemens Vili Pont.Max. nuper, tametsi vehementer cum Societate honorem hunc defugeres, publico bono adlegit in purpuratorum Patrum Senatum, qui praestantissimorum ingeniorum, nobilitatisque flos est, ut, quod de Romania Senatoribus CynAaeas desertissimus legatus Pyrrho regi olim dixisse fertur, singuli reges quidam esse videantur. Accipe igitur, Cardinalis amp^^issime, libens volensque hanc qualemcumque operam, Italiae,Urbisque navatam: et Franciscum lacobi fratria filium qua soles humanitate, ac piotate homines exteros, ut complectare, etiam qatque etiam oro, obtestorque. Vale. Antverpiae. Eal. Ian. Anni saecularis sacri