Page:EBC 1599 09 08 0066.pdf/1

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

Roberto Bellarmino, S.R.E. Card.li Romam.

Gratular non tibi, sed nobis et Ecclesiae dignitatem tuam et hanc purpuram, animus iamdiu fuit, nondum occasio; et fateor me inter eos esse, quos verecundia aut modestia continent, nec temere prorumpunt. At nunc os et stilum mihi solvit adolescens iste quem vides, olim e mea disciplina, qui inter omnes te elegit cui vellet offerri et commendari. Facio libens, et paene dicam securus de successu, quia ingenium eius novi, industriam, progressum in optimis artibus, et ad do (caput rei) probitatem morum, cum puritate religionis coniunctam: quae omnia amari a te scio, et in titulis laudum spectari. Fac periculum. Illustrissime Domine, plura praedicatione mea reperies: et in ipso homine nescio quid venustum et lepidum quod occulto velut vinculo ad se ducat. Quod si forte ad alium eundum sit, rogo ut fiat te auspice: ego me et debiturum gratiam fateor, et fortasse (libere dixerim eum mihi, qui me tradente compos gemmulae huius erit. Sed quod initio proposui, ego Ill.me et Rev.me Domine, honorem hunc tibi corde gratulor, non donum, sed praemium: et Deum rogo, velit te in eo Ecclesiae suae tutorem et vindicem diu superesse. Lovanii, VI Idus Septembris 1599.