Page:EBC 1599 06 21 0049.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime et Reverendissime Domine.

Qui recte de virtute sentiunt christianaeque religioni cupiunt, sane illi singularem Sancti Domini Nostri sapientia in iis potissimum viris ad senatum apostolicum deligendis merito dilaudat, qui et integritate innocentiaque sua ad virtutem et sanctimoniam illustria exempla praebeant, et excellenti in omni genere doctrina, prudentia atque constantia, maximo christianae Reipublicae praesidio esse possint. Quod quidem, diu multumque desideratum et expetitum ab omnibus, si quando in Apostolica Sede praestitum fuit, nunc certe sapientissimus ac meritorum aestimator aequissimus Pontifex, lectis in senatum suum clarissimis doctrina institutoque vitae apostolicae viris, Francisco primum Toleto, tum Cassare Baronio, tua deinde Amplitudine adeo cumulate praestitit, ut non magis debita vestris virtutibus meritisque praemia tribuisse, quam Romanam Ecclesiam ornasse munivisseque videatur. Quamquam enim singuli in amplissimo illo ordine Patres insignium meritorum suorum laudibus non careant, quae non modo tantae dignitatis splendorem exaequent, sed etiam Summorum Pontificum a quibus delecti fuissent, iudicium et extimationem illustrent, in eorum tamen quos nominavi Apmlitudinis suae creatione, sive divinorum donorum in vobis lucem, sive fructum laborum vestrorum in Ecclesia Dei spectemus, haud scio an tanto clarius haec omnia cernantur, quanto splendidius sit summam ingenti,doctrinaeque vim ac dicendi facultatem acerrime insectandis et confutandis haeresibus asserendaque et confirmanda catholica veritate, multo ante purpuram impendisse ad ipsosque christiani nominis terminos, editis loculentissimis monumentis laudabiliter protulisse. Plane, ut iudicium sit difficile, vos ne Purpuram sacram, a vos Purpura sacra ornaverit, vobis ne Maximus Pontifex ob acceptum honorem, an ob delatum vos illi debeatis. Utcumque tamen sit, censeo equidem, et censeo gravissimo Sancto Domini Nostro Consilio, iudicio et authoritate gratiam habendam,vestrumque obsequium plenissimum pietatis et religionis summopere commendandum. Universae itaque Ecclesiae hunc Amplitudinis suae honorem, summo cum gaudio gratular, et mihi ipsi gaudeo, quod in Societate Iesu, quam ego unice complector, aedificatoque et fundato Calissii in dioecesi mea collegio orno augeoque, ita video animatum Pontificem Maximum, ut non satis sibi visus sit christianae Reipublicae magnis suis et celebribus meritis consuluisse, nisi praestantissimos eo in ordine viros, honorum contemptum fugamque professos, in amplissimum senatus sui concilium, etiam invitos adscriberet. Tuae vero Amplitudini si gratular, vereor ne hominis eius amantissimi officium videar