Page:EBC 1599 05o06 0042.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:19, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been validated

Ill.me et R.me Domine.
In superioribus iubilaeis, si recte memini, tres bullae fieri solebant, una indictionis iubilaei, altera suspensionis indulgentiarum, tertia facultatum absolvendi e casibus reservatis et censuris et vota commutandi, aut etiam in eis dispensandi. Haec tertia bulla nunc desideratur. Ex quo fit ut hic iubilaeus, in quo dicuntur aperiri thesauri ecclesiae, et liberalissime effundi dona spiritualia, plus habeat laboris et minus utilitatis, quam ordinarii iubilaei, qui extra hunc annum concedi solent. In illis enim iubilaeis potest unusquisque in sua civitate visitando unam aut alteram ecclesiam lucrari indulgentiam plenariam, eligere confessarium ex approbatis, et ab eo absolvi a casibus reservatis, etc. Neque satis provisum esse videtur ex eo quod Poenitentiariis Sancti Petri, Sancti Ioannis et Sanctae Mariae Maioris concessae sunt aliquae extraordinariae facultates. Nam neque id notum est vulgo, neque possunt Poenitentiarii tot millibus hominum satisfacere. Itaque optimum esset, si R. V. Ill.ma aliquid huiusmodi Sanctissimo D. N. suggereret. Ill.mae R. V.
humillimus servus
Rob. Card. Bellarminus