Page:EBC 1599 05 01 0036.pdf/1

From GATE
Revision as of 12:18, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been validated

Ill.me et R.me D.ne obser.me. Quid hoc est? Verene Robertus Bellarminus Jesuita, alumnus, clientulus, servulus amplissimi Cardinalis Veronensis, aedes domini sui habitat? per egregiam eius aulam ambulat? in cubiculo ipsius, modo legit, modo scribit, modo precatur? in lectulo eodem cubat? et qui tam frequenter mira quadam suavitate Domini sui attractus, praeclarum S. Marci palatium intravit, ut Dominum et Mecenatem suum viseret, sapientiamque doctissimi senis audiret: nunc in eodem palatio residet ut adeuntes te Principes viros, legatos Regum, ipsos etiam Patres purpuratos, senatores orbis terrae excipiat! Obstupescit Roma eiusmodi rerum conversiones, non desunt etiam qui attoniti dicant, quid accidit filio Cis? heri cum pallio detrito, uno contentus socio, pedes ingrediebatur, et egrediebatur; nunc purpura et bisso insignis, magna comitante caterva, cursu per Urbem invehitur, obvii quique subsistunt, decedunt, salutant. Sed parum hoc est; multi, quibus soli sunt oculi carnei, quos habemus communes cum bestiis, prae invidia tabescunt, uruntur, insaniunt. Mira sunt haec, et magna, si terrae inhaeremus, si patriam nostram obliviscimur. At si vere sapimus, si in Christi schola eruditi sumus, si evangelium, si Apostolum attente legimus, si nos hospites, et advenas esse serio cogitamus. Quid haec sunt, nisi vapor ad modicum parcus! et quid est ipsa vita nostra, nisi fenum, quid gloria eius, nisi flos feni! Ergo certe amantiss.e Pater, et colend.me D.ne, fateor paterno cordi vestro, nunquam purpuram magni feci, quod ipsum memini, me aliquando dixisse, cum inter nos dulcissima colloquia misceremus; nunc vero tantum abest, ut magni faciam, ut potius vehementer mirer eos, qui ista mirantur, et obstupesco, quod videam christianos homines ita obstupescentes, et miseret me illorum, qui gloriam Regni sempiterni negligere videntur, ut honores fugaces, et umbram gloriae consectentur. Benignitas Domini mei, et domus, quam inhabito, me admonuit, ut sepositis paulisper gravioribus curis, quae me conficiunt, hac brevi lucubratiuncula, et me ipse recrearem, et cum Domino meo, quo possum, modo confabularer. Ago interim ingentes gratias pro domestico hoc beneficio, maiores acturus coram, cum Deo bene iuvante Amplitudinem vestram aspicere dignus fuero. Ambio devotas preces, deosculor sacras manus, offero pusillum quod valeo Roma. Kalend. Maii 1599.