Page:EBC 1599 0077.pdf/9

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has been proofread

gerunt verorum pastorum nec cum auctoritate, nec cum potentia gregem suum regant, ut [dicit] Dominus per Ezechielem, tamen suffulti timore inspictentes lupos deserunt gregem, et eum devorandum delinquunt, quia ii non sunt illi veri pastores, qui salutis gregis honorisque Dei causa gregem pascunt,ac custodiunt, nec sunt ii qui officium in quo constituti sunt per Spiritum Sanctum magis considerant quam dignitatem et proprium honorem et lucrum capessendum. Ad haec omnia sententiam ac iudicium Amplitudinis tuae expectamus, cui nostras humiliter subicimus.
Nicolaus Viti Gozzi
Patritius Reip. Ragusinae.