Page:EBC 1599 0077.pdf/7

From GATE
Revision as of 12:06, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

inferre possumus praeceptum residentiae esse divinum. Restat solum ut respondeamus ad argumenta superius adducta contrariae partis.
Et primo ad illud, quod causa salutis vitae suae liceat pastori a grege suo discedere, dico ego quod, si manifestum periculum vitae esset, consulere sibi posset; videndum tamen est, ne hoc sit subterfugium simulatorum pastorum tanquam mercenariorum, quoniam si causam suam integerrimam estendere cuperent, oportet scriptis legitimis eam proferant; causas enim episcoporum quibus adsunt a suis dioecesibus manifestari oportet, non somniis vel,ut vocant,avaniis Turcicis, sed legitimis documentis, et aliis statutis servatis in Decreto Concilii Tridentini, sess. 23,c. 1. Quae omnia videri debeant citatis citandis,servatis servandis; alitar ad moram calumniam ac mendacium sunt referenda.
Ad secundum, quod quemadmodum dispensare potest Papa in duobus beneficiis incompatibilibus,etc., respondeo: etsi Papa in hoc dispensare possit secundum ius antiquum, in hoc tamen de residentia episcoporum dispensare nequit, quia ut episcopi residere debeant in ecclesiis, Spiritus Sanctus eis tanquam episcopis hoc ordinavit: idcirco diversum est unum ab alio.
Ad tertium respondeo cum Navarro in Manuali,in cap. 29, n. 121, illud semper intelligendum esse, quando huiusmodi obsequium redundat in utilitatem Ecclesiae; alias sola voluntas Pontificis non sufficit.
Ad quartum dico cum eodem Navarro, ubi supra: Etsi christiana caritas id postulat, scilicet iuvare ecclesiam alterius et commodum eius anteponere proprio, dummodo ex absentia episcopi populo non redundaret maius damnum, nihilominus, inquit Navarrus, oportet quod causa huiusmodi sit approbanda in scriptis a Romano Pontifice aut Metropolitano aut, eo absente, suffraganeo episcopo antiquiore residente, qui idem Metropolitani absentiam probare debebit. Haec breviter dicta videntur mihi sufficere solvendis argumentis primi propositi; nunc ad secundum dicendum est, et argumenta in contrarium adducta pro viribus