Page:EBC 1599 0077.pdf/6

From GATE
Revision as of 11:11, 24 February 2017 by Daniel Benvenuti (talk | contribs)
This page has not been proofread


absque offensione iuris divini? Exploratum dico ad hoc habuimus sententiam, quod Papa non potest dispensare in iis quae sunt de iure divino; modo si residere in Ecclesiis sit de praecepto divino, non residere in eis Papa dispensare vel concedere non poterit. Sed videndum est an sit haec residentia de iure divino, et deinde respondebimus ad argumenta superius adducta contrariae partis.
Primo mihi videtur, salvo semper iuditio Amplitudinis tuae, de iure divino esse quod episcopi residere personaliter teneantur in suis dioecesibus. Ad cuius rei veritatem sufficeret mihi decretum Concilii Tridentini,sess.25, cap.l, ubi incipit: "Cum praecepto divino mandatum sit, etc." Et paulo infra: "Quae omnia nequaquam ab his praestari,etc., qui suo gregi non assistunt, sed mercenariorum more deserunt". Ergo praeceptum est divinum assistere ecclesiis, et relinquere eas mos est mercenariorum, ut inquit Dominus. Tamen addam supra quod fundamentum decretum Concilii fundatum est. Supra illa dico verba Pauli,in Act.2,c.20: Attendite vobis et universo gregi. in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos.etc. In quo, inquit Paulus, non super quem, ad ostendendum, ut mihi videtur, quod perpetua consuetudo inter gregem et pastorem esse debeat; itaque eum regere et non abesse divini iuris est, idque munus per se ipsum et non per alios adimplere; et ideo bene notat Caetanus,2. 2ae q.l85,art.5, illa verba Domini ad Petrum: Pasce oves meas: "Quia eius officium erat pascere oves, non dixit, fac pascere per alios oves meas," et illa verba etiam Apostoli, Oportet episcopum doctorem esse: "Non dicit, inquit Caetanus, oportet episcopum habere doctorem, et in ordinatione episcopo dicitur: Vade, praedica populo Dei, et non dicitur: Mitte ad praedicandum". Haec Caetanus, ubi supra, ad insinuandum quod episcopi sub praecepto divino quorum est cura animarum tenentur personaliter residere in ecclesiis suis, et ideo antiquitus illi episcopi qui se absentabant a grege suo, privabantur Christi communione, ut in epistolis Damasi,epist.4, et Athanasii notatur. Ex quibus omnibus procul omni dubio