Page:EBC 1599 0077.pdf/4

From GATE
Revision as of 12:06, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

recte regentur; ad hoc enim instituti sunt ut ipsi regant ecclesias suas, sicuti patet Act., cap. 20; deserentes autem eas mercenarii fiunt, ut inquit Dominus Ioann.cap. 10. Non sunt instituti tantum ad honorem et dignitatem, sed praecipue ad opus et laborem, inquit Hieronymus in epist.ad Oceanum, et Augustinus, lib. 19 de Civitate Dei,cap. 19, exponens illud verbum Apostoli, 1 ad Timoth. c. 3: Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Apostolus enim exponere voluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris. Sed quis labor, quod opus erit in episcopis absentibus a gregibus sibi commissis, quas per se ipsos et praesentia sua regere nolunt? deficientes in proprio illo suo munere, quod magis proprium est laboris ac operis quam officii. Posuit enim Deus episcopos regere Ecclesiam Dei. Act.c.20. Sed quis affirmare possit absque mendacio Ecclesiam suam gubernari, si eam derelinquat? Frustra enim et immerito cum magna instantia volunt appellar!, quasi speculatores ac vigiles sint, et custodes super muros Hierusalem, et ministri ac dispensatores sint, cum munus suum nescientes putant se bene regere ecclesias suas et gregi suo per alios invigilare eumque pascere; qui quidem alii semper non amore ac honore Dei, sed lucri faciendi cupiditate tanquam mercenarii ignorantibus veris pastoribus, oves devorant; quorum omnium causa est absentia pastorum, ipsi enim praeesse et vigilare debent gregi suo et ab eo non abesse: eum enim derelictum et alienae curae traditum facillime lupi rapiunt, sine praesentia pastoris, quamvis adsint ii ad quos gregis cura minime spectat, quoniam et opere et honore et existimatione carent, quae omnia in episcopis quibus cura gregis commissa est semper sunt videnda; et eo magis, ut bene contemplatur Sotus, 1° de iure et iustitia,quaest.3 , art.l; dicens: "Nemo sine episcopi auctoritate et gravitate et amore quo gregem prosegui tenetur, atque adeo sine praesentia eius perficere valet. Item neque visitationis longissima experientia testatur per alium quam per se ipsum fieri caste posse". Et paulo infra inquit: "Quid enim opus est tantam solicitudinem