Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/7

From GATE
Revision as of 23:27, 31 May 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



praefatio



in Catalogo meo ponentur, sed ii tantum qui ab anno millesimo quingentesimo ante Christi aduentu, usque ad annum Christi millesima quinquentesimum, id est a Mose primo Scriptore Ecclesiastico usque ad nostrum seculum, sapientiae Ecclesiasticae laude floruerunt. Omisi enim Scriptores nostri seculi, non quod nulli, aut pauci, aut obscuri sint, sed quod pene innumerabiles sint, & satis noti hominibus doctis; & quod nulli sint libri, quod sciam, illis falso suppositi, ob quorum discretionem a legitimis & germanis, hunc laborem praecipue ego suscepi. Si quis tamen cupiat hos etiam auctores cognoscere, habet Antonium Posseuinum nostrum, qui in suo apparatu Sacro tribus tomis distincto, Scriptores pene omnes, veteres & recentiores, per alphabeti ordinem enumerauit.
Quia uero in hoc Catalogo solius temporis rationem habui, & miscui Theologos cum Iuris Canonici peritis & historicos Ecclesiasticos cum Oratoribus & Poëtis sacris, posterea ad maiorem lectorum commoditatem, subieci Indices decem, praeter Indicem Alphabeticum, qui ad initium operis ponitur.
In primo indice erunt Explanatores sacrae Scripturae.