Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/40

From GATE
This page has not been proofread



p. 22


De scriptoribus ecclesiasticis


Testamenti novi


Seculum primum ab anno Domini 1 ad 100


De S. Petro Apostolo – (Anno Dom. 34)

Sanctum Petrum in Catalogo primum ponimus & signamus anno 34. Quia illo anno Domini viuebat & Ecclesiam regere coeperat.
Quamuis enim extet apud Eusebium lib. 2. hist. Eccles. cap. 13. Epis- tola Domini nostri Iesu Christi scripta ad Abagarum Regem Edessae: tamen ea epistola nunquem fuit admissa ab Ecclesia inter scripturas canonicas, inter quas sine dubio admissa fuisset, si ab ipso Domino scriptam fuisse constaret.
Quamuis etiam extent Cantica B. Virginis Mariae, Zachariae, & Simeonis; ea tamen non ab ipsis, sed a sancto Luca scriptis mandata fuerunt.
Denique quamuis inter epistolas sancti ignatii Martyris inueniatur una B. Vir- ginis Mariae ad ipsum Ignatium: ea tamen non habetur in Graecis codicibus, neque eius meminerunt veteres Patres ante sanctum Bernardum: proinde non constat an sit vere beatae Virginis epistola. Quod autem a􏰁inet ad ordinem inter scriptores sacros Testamenti