Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/267

From GATE
Revision as of 09:42, 20 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1400 ad 1500

p. 249



De scripturis & dogmatibus ecclesiasticis, lib. 4.
De libertate christiana, lib. 3.
De gratia & libero arbitrio, lib. 2.
De captiuitate & redemptione generis humani, lib. 1.
De concordia liberi arbitrii & praedestinationis, lib. 2.


[388.] De Martino Nauarro

Martinus Aspilcueta Nauarrus, vir doctissimus & piissimus, viuebat anno 1500. Quippe qui natus est anno 1493 & peruenit ad annum 1586 aetatis suae 94, ut est in epitaphio ipsius & colligitur ex verbis eius, qui octogenarium se fuisse scripsit, cum Manuale dedicauit Gregorio XIII pontifici anno eius primo.
Scripsit multa opera, quae sex tomis continentur, edita Venetiis 1602.

In primo tomo sunt:
Vita eius.
Manuale.
De usuris.
De cambiis.
De simonia mentali.
De furto notabili.
De necessitate defendendi proximum.
De homicidio casuali.

In secundo tomo sunt:
De silentio in diuinis officiis.
In capitulum [Inter verba].
Sexta conclusio perfecta.
De fama & infamia.
De regularibus.
De alienatione rerum ecclesiasticarum.
De spoliis clericorum.
De reditibus ecclesiasticis.
Propugnaculum pro libro superiore.
In capitulum [Humanae aures].
De incompatibilitate beneficiorum.
De finibus humanorum actuum.

In tertio tomo sunt:
Commentaria in septem distinctiones de poenitentia.
De indulgentiis, siue De iubilaeo.
De eleemosyna.