Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/266

From GATE
Revision as of 10:07, 17 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 248



Ad haec, in dialecticam & philosophiam Aristotelis, Commentaria & opuscula minutiora de iuramento, in causa pauperum & alia id genus haec ille; qui postea scripsit etiam apologiam aduersus Ambrosium Catharinum, qui de certitudine gratiae cum eo contendere coeperat; quae apologia habetur adiuncta libris de natura & gratia.


[385.] De Ambrosio Catharino – 1500

Ambrosius Catharinus, patria Senensis, ordinis Praedicatorum, archiepiscopus Compsae, viuebat anno Dom. 1500 & obiit senex anno 1552. Multa scripsit, quae extant, sed aliqua iudicio ecclesiae improbata, ut de verbis, quibus Christus confecit Sacramentum eucharisthiae. Aliqua communiter a Doctoribus refelluntur, ut de certitudine gratiae, De praedestinatione, De loco decedentium cum peccato originali, & alia.
Quare opera eius caute legenda sunt.

Scripsit in quinque priora capita Genesis.
Et in epistolas sancti Pauli.
Et in epistolas canonicas.
Scripsit aduersus Martinum Lutherum, opus impressum anno 1521 & alia quae nota sunt.


[386.] De Iacobo Latomo – 1500

Iacobus Latomus Belga, professor S. theologiae in Louaniensi Academia, viuebat anno 1500 & scripsit infrascripta opera:
Responsionem ad articulos Lutherii.
De primatu pontificis contra Lutherum.
De fide & operibus & votis monasticis.
De confessione secreta.
De quaestionum generibus, quibus ecclesia certat foris & intus. Pia viuorum opera defunctis prodesse.
Viuos, sanctorumque imagines honorandas esse.
De ciborum delectu & ieiuniis.
De missa.


[387.] De Ioanne Driedone – 1500

Iohannes Driedo a Thurnhuth, Belga, viuebat anno 1500 & scripsit praeclara opera, quae edita sunt Louanii 1556.