Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/264"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 18: Line 18:
  
  
De Thomas Moro – 1500
+
[380.]
 +
De {{Smallcaps|Thomas Moro}} – 1500
 
<br>
 
<br>
  
Line 39: Line 40:
  
  
De Ioanne Fabro – 1500
+
[381.]
 +
De {{Smallcaps|Ioanne Fabro}} – 1500
 
<br>
 
<br>
  

Revision as of 10:05, 17 September 2020

This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 246



senex & multis perfunctus laboribus; proinde florebat anno Dom. 1500. Scripsit etiam contra librum eiusdem Lutheri, qui inscribitur, de captiuitate Babylonica.
Et de christiano sacerdotio contra eundem.
Scripsit item de eucharistia contra Oecolampadium.
Item de unica Magdalena contra Iacobum Fabrum.
Item in septem Psalmos.
Eiusdem esse creditur assertio septem sacrametnorum quae nomine regis Henrici octaui prodiit.
Porro liber de fiducia & misericordia Dei, qui in Indice Romano prohibetur, aut est alterius Ioannis Fischeri aut falso nostro a􏰁ributus fuit.


[380.] De Thomas Moro – 1500

Thomas morus aequalis fuit Ioannis Fischeri, eique amicissimus & nobilis collega martyrii. Fuit autem vir doctrina varia excultus & ingenii amoenissimi; quippe theologus, philosophus, orator, poeta, historicus, linguae Graecae & Latinae peritus.
Scripsit, ut theologus, insignem responsionem ad epistolam Martini Lutheri, necnon explicationem passionis Dominicae.
Item libellum »Quod pro fide Christi mors fugienda non sit«.
Ut philosophus libros duos de optimo statu Reip. quos Utopiam inscripsit.
Ut orator, declamationem Lucianicae respondentem.
Ut poeta, epigrammata plurima.
Ut historicus, res gestas Richardi tertii Angliae regis.
Ut linguae utriusque peritus, Dialogos Luciani e Graeca lingua in latinam conuertit.


[381.] De Ioanne Fabro – 1500

Ioannes Faber, episcopus Viennensis, viuebat anno 1500 & unus fuit ex praecipuis doctoribus, qui Luthero & Lutheranis restitit.

Scripsit Malleum haereticorum libris sex.
Orthodoxae fidei catholicae defensionem aduersus Balthassarem Pacimontanum.
Librum de potestate summi pontificis contra Lutherum.
Homiliarum de sanctissima eucharistia & aliorum argumentorum ingentem numerum & alia quae notissima sunt.