Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/254

From GATE
Revision as of 10:44, 13 September 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 236



Hortulum rosarum.
Valle liliorum.
Alphabetum monachi.
Consolationem pauperum.
Epitaphium monachi.
Qualis debat ese monachus.
Manuale paruulorum.
Doctrinale iuuenum.
De contemptu mundi.
Epistolas ad diuersos.


[338.] De Henrico Harphio – 1464

Henricus Harphius, natione Belga, patria Mechliniensis, professione Franciscanus, vixit tempore Pauli secundi pontificis.
Scripsit de decem praeceptis, quod opus, Speculum aureum nominauit.
Item De tribus partibus poenitentiae.
Tractatum De effusione cordis.
Directorium aureum contemplatiuorum.
Collationes tres.
Sermones per Quadragesimam.
Denique De mystica theologia libros tres.
Quod est praecipuum inter opera Harphii. Sed hoc opus interdictum fuit in Indice librorum prohibitorum, nisi repurgatum esset ad exemplum eius quod repurgatum prodiit Romae anno 1585.


[339.] De Alexandro Imolensi – 1470

Alexander Tartaginus de Imola, scripsit in sextum & Clementinas, praeter multa consilia & alia, quae scripsit in codicem & digestum.


[340.] De Baptista Platina – 1472

Baptista Platina, patria Cremonensis, vixit tempore Sixti papae quarti, cui dedicauit librum de vitis pontificum Romanorum & obiit anno Dom. 1481.
Scripsit librum de vitis Pontificum a sancto Petro usque ad Paulum secundum, cui libro addidit Onuphrius Panuinius notaas non contemnendas; & praeterea vitas sequentium pontificum usque ad Pium quintum, quam tamen solum inchoauit.
Scripsit praeterea librum de naturis rerum & libros decem de honesta voluptate & valetudine & epistolas ad diuersos.