Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/19

From GATE
This page has not been proofread



p. 1



De scriptoribus ecclesiasticis


Testamenti veteris



[1.] De Mose – Anno mundi 2483

Moses propheta sanctissimus & vetustissimus & primus inter scriptores ecclesiasticos, natus est, secundum meum computum, anno bis millesimo quadingentesimo tertio, ab initio mundi. Vixit annis centum viginti. Anno octogesimo vitae suae suscepit iussu Dei principatum Hebraeorum, idest anno mundi 2483. Obiit anno mundi 2523. Scripsit Pentateuchum, idest quinque volumina: quorum nomina ab Hebraeis sumuntur a primis verbis librorum.
Itaque primum vocant »Berescit«, idest »In principio«.
Secundum, »Ve elle semot«, idest »Haec sunt nomina«.
Tertium »Vaicra«, idest »Vocauit autem«.
Quartum »Vaiedabber«, idest »Locutusque est«.
Quintum, »Elle addebarim«, idest »Haec sunt verba«.
Graeci & Latini denominant hos libros a materia, de qua agitur in principio libri & quidem primum librum vocan »Genesim«, quia initio scribitur generatio caeli & terrae & reliquarum rerum creatarum.
»Exodum« vocant librum secundum, quia initio describitur egressio filiorum Israel de Aegypto. Exodus enim egressum significat.
Tertium vocant »Leuiticum«, quoniam in eo describitur officium