Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/185"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 30: Line 30:
 
De {{Smallcaps|Anselmo Laudunensi}} – 1077
 
De {{Smallcaps|Anselmo Laudunensi}} – 1077
 
<br>
 
<br>
 +
 
Anselmus Laudunensis scholasticus sancti Anselmi Cantuariensis aequalis aut paulo iunior, scripsit glossam interlinearem, quae extat cum glossa ordinaria & Lyrani. Eidem (ut paulo ante diximus)
 
Anselmus Laudunensis scholasticus sancti Anselmi Cantuariensis aequalis aut paulo iunior, scripsit glossam interlinearem, quae extat cum glossa ordinaria & Lyrani. Eidem (ut paulo ante diximus)
 
<br>
 
<br>

Revision as of 11:18, 10 August 2020

This page has not been proofread



Ab anno Domini 1000 ad 1100

p. 167



de quo Edinerus in princ. lib. dicit Ansel. scripsisse precationes suas ad Deum: hoc enim opusculum nihil aliud continet, nisi pias precationes ad Deum per omnes articulos vitae & Passionis Christi.
Eodem pertinet libellus meditationum qui solas preces continet.
Opusculum de vestimentis & membris & actibus Deo tributis, praeterquam quod non habetur apud Edinerum, habetur inter libros sancti Hieronymi & sancti Augustini, sub alio titulo, sed neque illorum patrum est, ut supra diximus. Inter opera sancti Hieronymi inscribitur, de his quae Deo in scripturis a􏰁ribuuntur. In operibus vero sancti Augustini, inscribitur, de essentia diuinitatis.
Dialogus de passione Domini non est sancti Anselmi, sed alicuius indocti hominis, qui multa inepta & aliqua falsa scribit; & ipsum Anselmum vocat »beatum Anselmum« quem titulum ipse sibi nunquam tribuisset.
Homilia de assumptione b. Virginis extat etiam inter homilias ab Alcuino collectas; Alcuinus autem praecessit Anselmum fere trecentis annis. Opusculum de excellentia b. virginis non videtur Anselmi, non solum quia eius non meminit Edinerus, sed etiam quia non habet filium, neque grauitatem Anselmi.
Opusculum de similitudinibus, non est Anselmi, sed alicuius discipuli eius: nam in ultimis capitibus vocat Anselmum patrem suum, & multa narrat de eius verbis & factis.
Opusculum de imagine mundi tribui solet Honorio Incluso & continet multa fabulosa & inepta indigna quae tribuantur Anselmo.
Opusculum de voluntate Dei breuissimum est & nihil habet Anselmi ingenio dignum.
Opusculum de commensuratione crucus, ambigo cuius sit, cum eius non meminerit Edinerus.

Obseruatio quarta.
Sixtus Senensis in sua Bibliotheca tribuit sancto Anselmo explicationem in Genesim, Exodum, Leuiticum, Numeros, Deuteronomium, Iosue & Iudices; sed unde hoc habeat, diuinare non possum, cum tanta opera Edinerum latuerint.


[280.] De Anselmo Laudunensi – 1077

Anselmus Laudunensis scholasticus sancti Anselmi Cantuariensis aequalis aut paulo iunior, scripsit glossam interlinearem, quae extat cum glossa ordinaria & Lyrani. Eidem (ut paulo ante diximus)