Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/184"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:
  
  
<I>Homilia de assumptione in illud »Intrauit Iesus«</i>, 1.
+
<I>Homilia de assumptione in illud: »Intrauit Iesus«</i>, 1.
 
<br>
 
<br>
 
<i>De excellentia B. V. Mariae</i>, 1.
 
<i>De excellentia B. V. Mariae</i>, 1.

Latest revision as of 11:15, 10 August 2020

This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 166



Homilia de assumptione in illud: »Intrauit Iesus«, 1.
De excellentia B. V. Mariae, 1.
De imagine mundi, 2.

Obseruatio prima:
De Commentario in Matt􏰁haeum & lectionibus in varia loca euangeliorum, ambigo an sint sancti Anselmi. Non enim credibile est, ab Edinero potuisse omitt􏰁i, qui tam minute opuscula numerauit. Ad haec, in editione Parisiensi anni 1544 in qua dicuntur esse omnia opera sancti Anselmi, Commentarius in Matt􏰁haeum non inuenitur. Nihil tamen definio, sed suspicionem meam aperio.

Obseruatio secunda:
Commentaria in epistolas sancti Pauli in editione Parisiensi anni 1544 tribuuntur Heruaeo non Anselmo. & uidetur ista inscriptio verior. Primo, quia hoc opus tam prolixum & magnum ab Edinero non numeratur inter opera sancti Anselmi. Secundo, quia Heruaei habet uetus inscriptio. Tertio, quia ista Commentaria contexta sunt ex aliorum explanationibus, & saepe leuiora sunt, quam esse soleant scripta sancti Anselmi.
Commentaria in Cantica & in Apocalypsim tribui solent Anselmo Laudunensi, sed facile fieri potuit, ut propter nominis similitudinem opera unius sint a􏰁ttributa alteri, praesertim cum Edinerus horum Commentariorum non meminerit.

Obseruatio tertia:
Ex opusculis, quae in Edinero non inueniuntur apertis verbis, videntur admittenda ut germana sancti Anselmi, opera, illa tria quae sunt contra Graecos, videlicet, De processione Spiritus sancti, De azymo & fermentato & De diuersitate sacramentorum. Scribit enim Edinerus libro 2, sanctum Anselmum iussu Urbani papae in cncilio Barensi disputasse cum Graecis, eosque apertissime conuicisse. & credibile est eas disputationes ab eodem Anselmo literis fuisse mandatas. Adde quod opusculum De azymo & alterum De diueritate sacramentorum habent stilum Anselmi, & praefixam epistolam Anselmi ad Valramum episcopum, ut ex initio librorum constat & in priore libro fit mentio libri De processione Spiritus sancti ab eodem Anselmo conscripti. Item opusculum, quod inscribitur Stimulus amoris videtur esse illud