Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/183

From GATE
Revision as of 11:05, 10 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1000 ad 1100

p. 165



de incarnatione Verbi, quem Urbano papae obtulit, quique illi gratissimus fuit.
Scripsit deinde apud Capuam in Italia librum, quem in Anglia inchoauerat, qui inscribitur »Cur Deus homo«. Postea Lugduni in Gallia scripsit duos libros:

De conceptu virginali & peccato originis, lib. 1.
De mediatione redemptionis humanae, 1.

Non procul a fine vitae scripsit in Anglia:
De concordia praescientiae, praedestinationes & gratiae Dei cum libero arbitrio.
Et cum moreretur, dixit optare se adhuc modicum temporis, ut quaestionem obscurissimam de origine animae, quem coeperat, absolueret, sed hoc tempus datum ei non est, ut maius bonum ei in aeternitate daretur.
Scripsit denique multas epistolas tum ante archiepiscopatum, tum postea, quarum duodecim extant. Haec omnia opera extant saepius excusa, excepto ultimo, & de his nulla quaestio fieri debet. Nunc subiiciam opera, quae feruntur sub nomine sancti Anselmi, tribus tomis distincta.

In primo tomo:
Commentaria in Ma􏰁haeum & lectiones siue explanationes in varia loca Euangeliorum.

In secundo tomo sunt:
Commentaria in epistolas sancti Pauli.
Commentaria in Cantica & in Apocalipsim.

In tertio tomo sunt:
Opuscula & epistolae & quidem opuscula praeterea, quae ex Edinero posuimus, haec sunt.
De processione Spiritus sancti, lib. 1.
De fermentato & azymo, 1.
De diuersitate sacramentorum, 1.
De similitudinibus, 1.
De voluntate Dei, 1.
De miseria hominis, 1.
De mensuratione crucis, 1.
Meditationum libellus unus, 1.
De vestimentis, membris & actibus Deo tributis, 1.
De passione Domini dialogus, 1.
Speculum euangelici sermonis, siue stimulus amoris, 1.