Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/182

From GATE
Revision as of 09:35, 9 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 164



[278.] De sancto Anselmo Lucensi – 1077

Sanctus Anselmus Mantuanus, episcopus Lucensis ab Alexandro secundo creatus ac deinde, cum in monasterium se abdidisset, a Gregorio septimo ad episcoparum reuocatus sanctitate & miraculis clarus obiit anno Domini 1086. Scripsit libros duos ex patrum sententiis, pro Gregorii vii decreto & rebus gestis contra Henricum imperatorem & contra Guibertum anti-papam, qui extant apud Henricum Canisium tomo 6 antiquae lectionis.
Scripsit quoque in lamentationes Hieremiae, & in Psalmos aliquot explicationem; quae duo poteriora opera utrum extent, ignoro; post obitum innumeris miraculis floruit. Vide Annales Card. Baronii ad annum 1086 tomo 11.


[279.] De sancto Anselmo Cantuariensi – 1081

Sanctus Anselmus Cantuariensis archiepiscopus factus est anno domini 1093 tempore Urbani secundi Pontificis & Henrici terti, alias quarti Imperatoris. Vir fuit natione Italus, professione monachus, ingenio acerrimo, & sanctitate admiranda cum maxima prudentia & humilitate coniuncta, discipulos & successor Lanfranci, de quo paulo ante diximus. Esius vita ab Edinero fideliter conscripta apud Surium extat die 21 Aprilis. Obiit feliciter anno aetatis 76 salutis 1109, nisi sit error in notis, & scribendum sit 1106, vixit enim annos tredecim in episcopatu & creatus fuerat episcopus anno Domini 1093, quae omnia ex ipso Edinero constant. Scripsit nulta opera, sed multo plura ei falso a􏰁ribuuntur. Adscribam hic primum ea quae Edinerus familiaris eius annotauit & ipso ordine quo ab Anselmo scripta fuisse narrat Edinerus.

Primo igitur scripsit libros tres:
De veritate, 1.
De libero arbitrio, 1.
De casu diaboli, 1.

Deinde scripsit alios tres:
Monologii, librum 1.
De Grammatica, 1.
Proslologii, 1.

Scripsit paulo post responsionem ad quendam reprehensorem suum, praemissa ipsa reprehensione. Hi libri inscribuntur »Pro insipiente & contra insipientem«, atque haec opera antequam archiepiscopus fieret, composuit. Deinde archiepiscopus factus scripsit librum unum