Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/179

From GATE
Revision as of 10:19, 8 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



Ab anno Domini 1000 ad 1100

p. 161



[270.] De Humberto cardinali – 1054

Humbertus Cardinalis episcopus Syluae candidae a Leone nono pontifice Romam ex Tullensi ecclesia adductus fuit & ab eo Legatus Constantinopolim missus, cum esset Graece & Latine doctissimus. Scripsit librum contra Graecos De azymo in forma dialogi. Scripsit & alterum De ieiunio Sabbati contra Nicetam pectoratum Graecum, qui duo libri extant apud Card. Baronium in appendice undecimi tomi Annalium, sed apud Henricum Canisium tomo sexto antiquae lectionis habentur etiam epistolae archiepiscopi Constantinopolitani & Nicetae, quibus Humbertus respondet. Scriptus est autem prior liber (ut initio dicitur) anno Domini 1054.


[271.] De Petro Damiani – 1060

Petrus Damiani, sic a parentis sui Damiani nomine vocatus, nobilis Rauennas monachus fuit Ordinis sancti Benedicti, ac deinde S. R. E. Cardinalis episcopus Ostiensis. Vixit temporibus Gregorii sexti & successorum eius usque ad Gregorium septimum, ad quos omnes epistolas dedit. Vir fuit valde sanctus & deuotus & praecipue poenitentiae, & austerae vitae amator ardentissimus. Erat tamen interim non infacetus, nec ludendi, ac false carpendi artem ignorabat, ut intelligi potest ex versibus ad Alexandrum papam & ad Hildebrandum Cardinalem, quos refert Card. Baronius in Annalibus ad annum Domini 1061. Obiit in apostolica Legatione anno Domini 1072. Scripsit epistolas plurimas & sermones permultos, quae duo opera typis nuper mandauit Romae Donnus Constantinus Caetanus Ordinis sancti Benedicti monachus. Scripsit etiam opuscula non pauca, quae inueniuntur in Bibliotheca sanctorum Patrum, tomo tertio editionis secundae. Scripsit etiam Vitam sancti Odilonis abbatis, quae extat apud Surium primo die Iannuarii & Vitam sancti Romualdi apud eundem Surium die 19 Iunii & sancti Dominici Loricati apud eundem Surium die 14 Octobris.

Obseruatio prima:
In epistola ad Dominicum cap. 5 narrantur quaedam leuiora de animabus defunctorum, quae die Dominico refrigerium poenarum videntur habere & in figura auicularum de lacu Auerni exire cernuntur, quae fabulis fortasse similiora sunt, quam historiae.