Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/176

From GATE
Revision as of 09:42, 6 August 2020 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 158



[257.] De Rheginone abbate – 908

Rhegino abbas Prumiensis ad initium anni nongentesimi floruisse videtur. Scripsit enim libros duos Chronicorum ab aduentu Domini usque ad annum eiusdem Domini nongentesimum octauum, ut ipse testatur initio sui operis. Sed continuauit aliquis alius anonymus usque ad annum 967. Dicitur etiam scripsisse De disciplina christiana libros duos, quos extare non puto.


[258.] De Radulpho Flauiacensi – 910

Radulphus Flauiacensis monachus floruit anno Domini 910. Scripsit in Leuiticum libros viginti, qui excusi sunt Coloniae anno 1536. Scripsit etiam in epistolas S. Pauli libros 14 pro numero epistolarum.


[259.] De Luitprando Ticinensi – 946

Luitprandus Ticinensis diaconus & postea Cremonensis episcopus vir fuit multae auctoritatis ob eruditionem & prudentiam. Functus est legatione nomine Berengarii imperatoris ad Constantinum imperatorem Graecum, anno Domini 946 cuius legationis ipse meminit. & extat Historia huius legationis apud Henricum Canisium tomo 6 antiquae lectionis. Scripsit historiarum libros sex De rebus gestis in Europa suo tempore. Sed Card. Baronius tomo 10 Annalium ad annum Domini 963 non sine causa suspicatur, a capite sexto sexti libri Historiam non esse Luitprandi, sed alicuius anonymi auctoris. Id enim vidimus etiam in Rheginone & in aliis, ut ab aliquo alio continuentur & extendantur.


[260.] De Vvitichindo – 946

Vvitichindus monachus Corbeiensis eiusdem temporis auctor scripsit libros tres De rebus Saxonicis, ubi res gestas Othonum imperatorum describit.


[261.] De Stephano Eduensi – 950

Stephanus Eduensis episcopus scripsit De sacramento altaris & iis quae ad illud pertinent. Quod opus extat in tomo sexto Bibliothecae S. Patrum editionis secundae. Dicitur autem floruisse anno Domini 950.