Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/176"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 2: Line 2:

[257.]

De Rheginone abbate – 908

De Rheginone abbate – 908

Line 9: Line 10:

[258.]

De Radulpho Lauiacensi – 910

De Radulpho Lauiacensi – 910

Line 17: Line 19:

[259.]

De Luitprando Ticinensi – 946

De Luitprando Ticinensi – 946

Line 24: Line 27:

[260.]

De Vvitichindo – 946

De Vvitichindo – 946

Line 31: Line 35:

De Stephano Eduensi – 950

[De Stephano Eduensi – 950

<261.]

br>

Stephanus Eduensis episcopus scripsit de sacramento altaris & iis quae ad illud pertinent. Quod opus extat in tomo sexto Bibliothecae S. Patrum edit secundae; dicitur autem floruisse anno Dom. 950.

Stephanus Eduensis episcopus scripsit de sacramento altaris & iis quae ad illud pertinent. Quod opus extat in tomo sexto Bibliothecae S. Patrum edit secundae; dicitur autem floruisse anno Dom. 950.

Revision as of 09:32, 6 August 2020

This page has not been proofread

De scriptoribus ecclesiasticis

p. 158

[257.] De Rheginone abbate – 908

Rhegino Abbas Prumiensis ad initium anni nongentesimi floruisse videtur. Scripsit enim libros duos Chronicorum ad aduentu Domini usque ad annum eiusdem Domini nongentesimum octauum, ut ipse testatur initio sui operis. Sed continuauit aliquis alius anonymus usque ad annum 967. Dicitur etiam scripsisse de disciplina christiana libros duos, quos extare non puto.

[258.] De Radulpho Lauiacensi – 910

Radulphus Flauiacensis monachus floruit anno dom. 910. Scripsit in Leuiticum libros viginti, qui excusi sunt Coloniae anno 1536. Scripsit etiam in epistolas S. Pauli libros 14 pro numero epistolarum.

[259.] De Luitprando Ticinensi – 946

Luitprandus Ticinensis diaconus & postea Cremonensis episcopus vir fuit multae auctoritatis ob eruditionem & prudentiam. Functus est legatione nomine Berengarii imperatoris ad Constantinum imp. Graecum, anno Dom. 946 cuius legationis ipse meminit; & extat historia huius legationis apud Henricum Canisium tomo 6 antiquae lectionis. Scripsit historiarum libros sex de rebus gestis in Europa suo tempore. Sed Card. Baronius tomo 10 Annalium ad annum Dom. 963 non sine causa suspicatur, a capite sexto sexti libri historiam non esse Luitprandi, sed alicuius anonymi auctoris; id enim vidimus etiam in Rheginone & in aliis, ut ab aliquo alio continuentur & extendantur.

[260.] De Vvitichindo – 946

Vvitichindus monachus Corbeiensis eiusdem temporis auctor scripsit libros tres de rebus Saxonicis, ubi res gestas Othomanum imperatorum describit.

[De Stephano Eduensi – 950 <261.] br>

Stephanus Eduensis episcopus scripsit de sacramento altaris & iis quae ad illud pertinent. Quod opus extat in tomo sexto Bibliothecae S. Patrum edit secundae; dicitur autem floruisse anno Dom. 950.