Difference between revisions of "Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/170"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 40: Line 40:
  
  
[238.]
+
<span style="color:Blue">
 +
[238.]</span>
 
De sancto {{Smallcaps|Eulogio martyre}} – 850
 
De sancto {{Smallcaps|Eulogio martyre}} – 850
 
<br>
 
<br>

Latest revision as of 08:45, 3 August 2020

This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 152



[235.] De Theodulpho Aurelianensi episcopo – 835

Theodulphus abbas Floriacensis, ac deinde episcopus Aurelianensis, tempore Ludouici Pii imperatoris floruit laude ingenii. Scripsit enim multa & soluta oratione & versibus. Illius est carmen quod canitur in die Palmarum: »Gloria, laus & honor tibi sit Rex Christe redemptor«. Multa alia carmina ipsius extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 8 editionis 2. Extat etiam apud Card. Baronium tomo 9 Annalium ad annum Domini 835, epistola lectu digna ad clerum suum Aurelianensem.

[236.] De Rabano episcopo Moguntino – 835

Rabanus Maurus, natione Germanus, abbas Fuldensis fuit tempore Ludouici Pii imperatoris episcopus Moguntinus creatus est tempore Lotharii eius filii. Obiit anno Domini 856 tempore Ludouici iunioris imperatoris. Vir fuit aeque doctus ac pius. Scripsit multa & versu & prosa. Edidit Commentaria in uniuersam sacram scripturam utriusque testamenti. Edidit etiam libros tres De institutione clericorum, qui extant cum aliis multis similis argumenti impressi Coloniae anno 1568. Sed praeter caetera scripsit in flore aetatis suae opus admirandum soluta & ligata oratione De laudibus sanctae crucis ad Gregorium quartum papam anno Domini 843, quod mortuo Gregorio misit ad Sergium successorem. Extat hoc opus editum studio Iacobi Vuimphelingii anno 1501 inter opera Rabani & Commentarium in Threnos, quod ab aliquibus tribuitur sancto Hieronymo, sed vere Rabani est, non Hieronymi, ut diximus supra.


[237.] De Strabo Fuldensi – 840

Strabus Fuldensis monachus Rabani discipulus ex Magistri operibus decerpens explicationes scripturarum, composuit Glossam, quae dicitur ordinaria, in scripturas utriusque testamenti, quae postea aucta & ornata a posterioribus fuit.


[238.] De sancto Eulogio martyre – 850

Sanctus Eulogius Martyr & episcopus electus Toletanae ecclesiae, vixit tempore persecutionis Saracenorum, qui Cordubae sedem regni constituerant. Incidit autem ea persecutio, in qua multi gloriosi martyres compendio mortis sacrae vitam aeternam possederunt, in